Edel velItil nomen ab Aevo Medio notum est, quod et nunc in linguis populorum terras ad Rha iacentes colentium servatur; nam hodieTatarice flumen Идел (Idel),Baschkirice Иҙел (Izel),Casachice Еділ (Edil),Nogaice Эдил (Edil),Calmuccice Иҗил (Ižil),Tschuwaschice Атӑл (Atal), inlinguis Mari Юл (Iul) appellatur.
Volga est nomen Slavicum, a multis linguis mutuatum. Sine dubio a radice, umorem et liquorem significante (влага, волглый), derivatum est[4].
Fons Rha fluminis in vicoVolgoverchov'e regionis Tueriensis.
Accolae Rha fluminis maximiOcca (in confluvio cum quaNovogardia Inferior sita est) etCama sunt. Cama in loco confluvii maior est (nam Camae moles decussuis 4300 m³/s est, longitudo 2030 chm, Rha fluminis 3100 m³/s et 1882 chm), sed accola putatur. Quaedamgeographia Arabica mediaevalis, quae flumen Itil nominabat,Album flumen fontem Itilis habuit, Camam et Rha fluvium eius accolas.
Confluvii ceteri Rha superioris (Occa nondum accepta) sunt:
Iam anno1843 in fluxu Rha superioremoles nomineBeischlot Rha Superioris (Verchnevolžskij beišlot) constucta est, quae lacus multos, per quos Rha superior transit, temperaret.Saeculo vicensimo, Rha paene omnis in seriemreceptaculorum aquae mutata est. Octo sunt receptacula aquae Rhaensia, quorum quattuor in fluxu superiore:
↑Augustini Meyerberg (Iter in Moschoviam, p. 385) et alios accolas nominat, qui vix in tabulis hodiernis inveniri possunt: Danecam, Zerdikium, Beitmam (utrumBet'ka Camae accola, an Bet'ma/Ved'ma quaedam?), Atrobam, Samaram alteram, Askulam (anpharangium Askulense, ubi amnis tantum vere fluit?), Komousium, Verovium (Uvar deltae ramus?).