Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Res novae Tunesienses

E Vicipaedia
Reclamatio collegii opificumUnion générale tunisienne du travail (UGTT).

Res novae Tunesienses siveres novaeJasmineae sunt continuae reclamantiummanifestationes, quae perTunesiam postDecembrem 2010 actae sunt. Tumultus et rebellionesquaestus inopiae, alimenti pretioruminflationi,corruptioni politicae,[1] deloquendi libertatedeminutioni,[2] acpauperibus vitae condicionibus adsignata sunt. Tribus fere decenniis tantam in Tunesia socialem et politicam nemo vidit inquietudinem, quam mortes et noxae consecutae sunt.[3] Quae reclamationes ortae sunt a morte voluntariaMachometi Bouazizi die4 Ianuarii2011. Qui enim contra legem fructus et holera venditans, quod opere destitutus esset, se ipsum incenderat die17 Decembris2010.[4] Qui obitus magnas per totam civitatem evocavit reclamationes. Die14 Ianuarii2011Zine El Abidine Ben Ali, qui Tunesiam viginti tres annos praesederat, re publica relicta, inArabiam Saudianam profugit, ubi die15 Ianuarii se munere publico rite abdicavit.[5][6] Qui reclamantium manifestationes in Tunesia factae actiones similes permundum Arabicum, praecipue inAegypto,Iemenia etSyria, excitaverunt.

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. The Telegraph, 13 Ian. 2011.
  2. Aljazeera, 6 Ian. 2011.
  3. The Middle East Channel 3 Ian. 2011.
  4. De Machometo Bouazizi mortuo, BBC, 5 Ianuarii 2011.
  5. De abdicatione praesidis Zine El Abidine Ben Ali, BBC, 15 Ianuarii 2011.
  6. De eodem eventu, Australia Indymedia, 16 Ianuarii 2011.

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Res_novae_Tunesienses&oldid=3661838"
Categoriae:

[8]ページ先頭

©2009-2026 Movatter.jp