Omnes Christiani agnoscunt verba et gesta Iesu Christi revelationem esse per excellentiam, sed etiam acta quae fecit Deus anteincarnationem simili modo creduntur. Pro regula generali, Christiani profitentur revelationem publicam terminasse cum morte novissimiapostoli.
Omnes Christiani accipiuntScripturas Sacras tamquam revelationem Dei, sed variationes sunt in modo interpretandarum scripturarum, et incanone veteris testamenti.
Variis in gradibus, Christiani agnoscunt auctoritatemsacrae traditionis, id est, quod semper, ubique, in omni loco et ab omnibus est creditum.Symbola Christiana, praesertimSymbolum Nicaenum coluntur ut dictafidei orthodoxae.
Plerique Christiani recipiunt etiam auctoritatemSacri Magisterii, quod ex Deivoluntate et institutione inecclesia esse profitentur. Catholici christifideles credere tenentur "omnia et singula quae circa doctrinam de fide vel de moribus ab Ecclesiae magisterio definitive proponuntur, scilicet quae ad idem fidei depositum sancte custodiendum et fideliter exponendum requiruntur".[8]
Rami religionis Christiani principales secundum evolutionem historicam. Crassitudo linearum nihil valet.
Quamvis Christusorans ad Patrem pro discipulis suis dixerit "Rogo pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut credat mundus quia tu me misisti" (Ioannes 17:21), hodie Christiani sunt divisi varias in partes.EcclesiaeCatholica etOrthodoxae dicunt se a primis diebus idem esse addogma, et unitae fuerunt per totummillennium primum, una ecclesia Christianorum quasi omnibus nota. Hae ecclesiae, cumEcclesia Anglicana, aiunt se esse apostolicas, et volunt monstrare continuitatem cum apostolis tam in doctrina quam in munere episcopali. Ideo, Ecclesia CatholicaapostolumPetrum confitetur esse primumpapam, a Christopastorem totius gregis constitutum.
Iam in primis quidemsaeculis, variae adstabantsectae quae dissentiebant quoaddogma, sicutGnostici etAriani. Quaehereses sanctorum et ecclesiae doctorum opera compressae sunt.
Religio Christiana in mundo.
Anno1054, distinctiones quae iampridem inter ecclesias occidentalem orientalemque exsistebant mutuam excommunicationem interRomanum Pontificem etPatriarcham Constantinopolitanum moverunt. Ideo ecclesia occidentalis et ecclesiae orientales, "orthodoxae" vocatae, mutuo separatae sunt et separatae ad hoc usque tempus sicut disiunctae ecclesiae manent. Catholica vero ecclesia orientales seiunctos censet schismaticos et gravi ecclesiali vitio laborantes.
InOccidente vero,saeculo sexto decimo ineunte,Martinus Lutherus, monachusAugustinorum, ad reformationem ecclesiae se vocari sensit, quum opinatus esset veram Christi doctrinam ab Ecclesia Catholica esse derelictam. ALeone X Pontifice Maximo excommunicatus, novam condidit religionem, deinLutheranam appellatam. Ex qua autem rebellione orta est non solum communitas Lutherana, sed, post eam, plurimae alterae communitates, nunc varia decem milia, quae communiter "Protestantes" vocantur.
Hodie nonnulli Christiani quaerunt novam unitatem per viam "oecumenismi", sed divisiones adhuc manent.
↑Charles A. Briggs,The Fundamental Christian Faith: The Origin, History, and Interpretation of the Apostles' and Nicene Creeds (C. Scribner's Sons, 1913),Books.Google.com.
↑NomenChristiani (GraeceΧριστιανός) primum adhibitum est quod attinet addiscipulos IesuAntiochiae in urbe (Actus Apostolorum 11:26) circa annum44, 'qui Christum sequuntur' significans. Datum estnomen discipulis Iesus ab Antiochensibus non Iudaicis, fortasse per ludibrium. InNovo Testamento, nomina quibus fideles se appellabant fueruntfratres, fideles, electi, sancti, creditores. Primus verbiChristianitatis usus hodie notus (GraeceΧριστιανισμός) abIgnatio Antiochensi circa annum100 adhibitus est. Vide Elwell et Comfort,Tyndale Bible Dictionary, pp. 266, 828.
↑Frank Sheed,Theology and Sanity (Franciscopoli: Ignatius Press, 1993), 276.