Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Regyratio

Latinitas bona
E Vicipaedia
Signum regyrationis.

Regyratio[1] est rerum ab usu submotarum reformatio et reconcinnatio eo consilio ut ex eiectamentis aliquid novae rationis ad usum recolligatur. Regyratione efficitur, ne res quibus utilitatis cuiusdamvis adhuc inest pereant. Haec ad naturam protegendam valent idque agunt, utenergiae nec nonpecuniae parcatur acdioxidi carbonis eiectamenta inatmosphaera decrescant.

Res regyrabiles ex multiplicibus fontibus oriuntur. Inter regyrabilia suntaluminium,bitumen,charta,ferrum,plastica,metalla nobilia,textura,vitrum. Etiam eiectamenta dissolubiliaciborum ethortorum sunt quae regyrarimicroorganismorum ope possint.

Nexus interni

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Reijo Pitkäranta,Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. WSOY, 2001 [s.v.kierrätys];Davidis Morgan etPatricii OeniNeo-Latin Lexicon (2018)

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae adRegyrationem spectant.
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Regyratio&oldid=3756789"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp