Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Radiolaria

E Vicipaedia
Eukaryota — 
Protista — Rhizaria
Classis :Actinopoda 
Ordo :Radiolaria 
   

Radiolarium est quislibet protozoorum amoebis similium quod producit testae subtiles ex mineralibus, plerumque cum capsula, qua cellula dividitur in partem interiorem (=endoplasma) et exteriorem (ectoplasma).Nucleus et plurimae organellae in endoplasmate sitae. Ectoplasma tamen repletum spumosis vacuolibus lipidis guttisque, Saepe endosymbiotice cohabitant cum alga (zooxanthella), quae producent magnam partem energiae.praeterea et multa pseudopodia aciformia (cum fasciculis microtubulorum = axopodia) habent, quibus in aqua ferruntur.Vivunt ut zooplankta in toto oceano.

Testae Radiolariorum

Magni momenti sunt fossilia eorum (ut: Actinomma, Heliosphaera & Hexadoridium) quae inveniuntur de aevoCambrio, unacum prima fauna microtestata (anglice: small shelly fauna) - fortasse etiamEdiacario.

Microfossilia e sedimento marini, continens: Radiolaria (sphaerae), spongiorum spiculae, Foraminifera (albae testae minutae) et Foraminifera (testa magna in medio et flavescentes testae (ex harenae granis compositae); diametrum sphaerarum 0.5 mm. (Sedimentum a margine Antarcticae sumptum, Eastern Weddell Sea.

  • Heliozoa carent capsulis centralis et sola producunt squamas & spinas simplices.
  • Polycystinea est classis maior radiolariorum, quae producunt testas silicatas (ut compluria fossilia).
  • Acantharea, producunt testas ex strontio sulfato. Genetice valde affines esse videntur.
  • Radiolaria et Cercozoa in supergregeRhizaria complexa sunt.

Illustrationes ex opereKunstformen der Natur (Haeckel 1904)

[recensere |fontem recensere]
  • 1. Phaeodaria
    1. Phaeodaria
  • 31. Cyrtoidea
    31. Cyrtoidea
  • 61. Phaeodaria
    61. Phaeodaria
  • 71. Stephoidea
    71. Stephoidea

Per imagines a biologo theodiscoErnst Haeckel pictae Radiolara, Foraminifera et Diatomae aetate Victoriae apud microscopistis propagatae sunt.

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae adRadiolaria spectant.

Nexus interni

Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Radiolaria&oldid=3725318"
Categoria:
Categoria celata:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp