Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Quintus Pompeius

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam:Pompeius (nomen).

Quintus Pompeius A.f.L.n. (natussaeculo 2 a.C.n., mortuus post annum131 a.C.n.) fuitvir publicusRomanus.

Gens

[recensere |fontem recensere]

Pater nomine Aulustibicen fuisse dicitur[1]. Ipse Quintus ergohomo novus erat[2].Filius aut nepos eiusQuintus Pompeius Rufus anno88 a.C.n.consul erat.

Cursus honorum

[recensere |fontem recensere]

Pompeius anno141 a.C.n. nobilibus atqueScipione Aemiliano resistentibus una cumGnaeo Servilio Capione consul creatus est atque imperium in Hispania accepit. Copiis aQuinto Caecilio Metello Macedonico traditis tamen victoriam adipisci non potuit atque cum hostibusNumantinis de traditione urbis simulata convenit. Quod foedus, cum successor eius advenit, negavit.Romam postquam revenit, senatus acta Pompeii dubia tandem probavit[3]. Qua de causa anno138 a Metellode repetundis accusatus, deinde absolutus est[4]. Anno136 una cum Metello legatus subLucio Furio Philo consule iterum in Hispania pugnavit. Anno133 a.C.n. inter inimicosTiberii Sempronii Gracchi erat[5]. Anno131 a.C.n. una cum Quinto Caecilio Metello Macedonicocensor erat[6] - primo ambo censores de plebe erant[7].

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Plutarchus,Scipio minor 8 =moralia 200c.
  2. Marcus Tullius Cicero,Pro M. Fonteio 23;Pro L. Murena 16
  3. Appianus Alexandrinus,Iberica 291-344; Marcus Tullius Cicero,De re publica III 28;De finibus bonorum et malorum II 54;De officiis III 109
  4. Marcus Tullius Cicero,Pro Fonteio 23;Valerius Maximus VIII 5,1
  5. Plutarchus,Tiberius Gracchus 14;Orosius,Historiae adversum paganos V 8,4
  6. Marcus Tullius Cicero,Brutus 263
  7. Titus Livius,Periochae LIX

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]


Antecessores:
Quintus Fabius Maximus Servilianus etLucius Caecilius Metellus Calvus
Consul
141 a.C.n.
cum
Gnaeo Servilio Capione
Successores:
Quintus Servilius Caepio etGaius Laelius Sapiens
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Quintus_Pompeius&oldid=3373592"
Categoriae:
Categoria celata:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp