Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Quadragesima

E Vicipaedia
quadragesima aPetro Bruegel seniore anno 1559 picta,Pugna inter Saturnalia et Quadragesimam (partim)
crux velata in fano Sancti Nicolai (Kieliae)

Quadragesima (Graece:τεσσαρακοστή) est quadraginta dierum tempusliturgicumpaenitentiae, quod inEcclesia occidentali festumPaschae antecedit.Iesu in desertis ieiunii 40 dierum, antequam in publicum prodiit, commonefacit. Primus Quadragesimae dies estDies Cinerum. Inecclesiis orientalibus Dies Cinerum nescitur, quod tempus ieiunii iam hebdomada perDiem Passionis etSabbatum Sanctum antePascham septima incipiunt.

Alia Quadragesimae nomina sunt Quadragena, Quarentana, Quadragesimum maior, Quadragesimum ante Pascha, tempus Quadragesimale, Ieiunium longum, Ieiunium Quadragesimale, Ieiunium Paschale, Ieiunia.

Fundamentum Biblicum

[recensere |fontem recensere]

Exemplum Iesu sequens, qui quadraginta dies indesertis ieiunaverat (Mt 4,2), ecclesia ieiunii paschalis spatium quadraginta dies ac noctes esse vult. Spatium quadraginta dierum inBibliis pluries invenitur: populusIsrael quadraginta annos per deserta migrat (Ex 16,35),Moses quadraginta dies inmonte Sinai moratur (Ex 24,18),Elias quadraginta dies ad montemHoreb ambulat (1 Reg 19,8), Iesus quadraginta dies in desertis ieiunat (Mt 4,2; Lc 4,2), quadraginta dies postChristi resurrectionem (Pascha) ecclesia festumAscensionis Domini celebrat (Act 1,3).

Historia

[recensere |fontem recensere]

Traditio Christiana plures dies sive tempora ieiunii cognoscit, quorum gravissima sunt Quadragesima etAdventus. Usus Christianus ieiunandi aquarto saeculo attestatus est.

Modo antiquiore quadraginta dies Quadragesimae a Die Cinerum usque ad noctem Paschae (i.e. adVigiliam Paschalem) numerati sunt. Modo recentiore, postquamSynodus Beneventana anno1091 constituit dies dominicas non iam inter Quadragesimam numerandos esse, Die Cinerum unam hebdomadam praecessa quadraginta dies usque adDominicam in Palmis numerantur,Hebdomada Sancta autem spatium proprium efficit.

Quadragesima festum Paschalem anteit, quod aConcilio Nicaeno anno325 in primam diem dominicam post primam lunam veris constitutum est. Inde Pascha est festum mobile, quod inter diem22 Martii et25 Aprilis (sic dictos "terminos paschales") locum habet; Quadragesima cum Die Cinerum nec non multa alia festa secundum festum paschalem collocantur. Quod adconfessiones christianas attinet, traditio ieiunii praescripti apudprotestantes minus valere videtur quam in catholicis et orthodoxis.[1]

Quare ieiunium servetur

[recensere |fontem recensere]

Ieiunium facere multis de causis bonum est:

  1. Corpus castigare. Ieiunium enim carnem domat et appetitus moderatur.
  2. Delicias non amplecti. Per abstinentiam a cibo voluptates corporis minuuntur.
  3. Spiritum renovare. Ieiunium animum purificat et mentem ad divina elevat.
  4. Virtutem colere. Abstinentia a cibo fortitudinem animi auget et voluntatem roborat.
  5. Paenitentiam agere. Ieiunium est modus culpas expiandi et vitam emendandi.
  6. Caritatem exercere. Quod ieiunando nobis subtrahimus, pauperibus dare possumus.
  7. Christo conformari. Dominus ipse ieiunavit, et nos eius exemplum sequimur.
  8. Sanitatem corporis fovere. Moderata abstinentia saepe valetudini prodest.[2]
  9. Mentem acuere. Ieiunium intellectum clarificat et cogitationem subtiliorem reddit.
  10. Disciplinam augere. Per ieiunium homo sui ipsius dominium acquirit.

Haec omnia ad vitam spiritualem et moralem promovendam conferunt, ideoque ieiunium laudabile et salutare exercitium est.

Si plus cognoscere vis, vide etiamComputus paschalis.

Nexus interni

Nexus externus

[recensere |fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae adQuadragesimam spectant.

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. "Fasten" - apud:Herders Conversations-Lexikon, Friburgi Brisgoviae 1854, tomus 2, p. 668-669
  2. "De mensura cibi" et "De mensura potus" - apudRegulam Sancti Benedicti (capita 39 et 40)
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Quadragesima&oldid=3880813"
Categoriae:
Categoria celata:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp