Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Psalmus 42

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam:Quemadmodum.
Primus psalmi versus in fenestra anni2018 picta, inmausoleoMaywood Heights in vicoOhii.

Psalmus 42 (enumeratione Graecapsalmus 41 dictus)libri Psalmorum verbo "Quemadmodum" incipit; etiam habetsuperscriptionem: "Magistro chori.Maskil. FiliorumCore" (sic inNova Vulgata). In hoc psalmo psalmista dicit se in tribulatione suaDeum eiusque auxilium desiderare.[1]

Inpsalterio Romano, verbis "Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum" incipit. Qua versioneIoannes Petrus Aloysius Praenestinus in claromotetoSicut cervus(en) usus est.

Ioannes Calvinus, theologiaeReformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Primo ostenditDavid, quum profugus erraret obSaulis saevitiam, nihil sibi fuisse acerbius quam prohiberi aSanctuarii accessu, quod Dei cultum terrenis omnibus ommodis praeferret. Deinde quam difficilis cum desperatione sibi fuerit lucta, commemorat. Precem etiam et gratiae Dei meditationem admiscet confirmandae spei suae causa. Postremo interius illud cum moerore suo certamen repetit.[2]

Verba psalmi

[recensere |fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 42 (41) ex versionevulgata Clementina:

1 In finem. Intellectus filiisCore.
2 Quemadmodum desideratcervus adfontes aquarum,
ita desideratanima mea ad te, Deus.
3 Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum;
quando veniam, et apparebo ante faciem Dei?
4 Fuerunt mihilacrimae meae panes die acnocte,
dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus?
5 Haec recordatus sum, et effudi in meanimam meam,
quoniam transibo in locumtabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei,
in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis.
6 Quare tristis es, anima mea?
et quare conturbas me?
Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi,
salutare vultus mei,
7 et Deus meus.
Ad meipsum anima mea conturbata est:
propterea memor ero tui de terraIordanis etHermoniim a monte modico.
8 Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum;
omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt.
9 In die mandavit Dominus misericordiam suam,
et nocte canticum eius;
apud me oratio Deo vitae meae.
10 Dicam Deo: Susceptor meus es;
quare oblitus es mei?
et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus?
11 Dum confringuntur ossa mea,
exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei,
dum dicunt mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus?
12 Quare tristis es, anima mea?
et quare conturbas me?
Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi,
salutare vultus mei, et Deus meus.

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. "Longing for God and His Help in Distress", titulus inNew Revised Standard Version apudBibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 42,p. 200.

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae adPsalmum 42 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
PsalmiBibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha velDeuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones inVicifonte

Tehilim(Hebraice)Septuaginta(Graece)Vulgata(Latine)

Sancti

Haecstipula adreligionem spectat.Amplifica, si potes!

Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Psalmus_42&oldid=3846152"
Categoria:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp