Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Psalmus 130

E Vicipaedia
Psalmus "De profundis" inLes très riches heures du duc de Berry, f. 70r

Psalmus 130libri Psalmorum inNova VulgataBibliorum versione incipit"De profundis clamavi ad te, Domine" etsuperscriptionem habet "Canticum ascensionum".

Duae sunt psalmorum enumerationes: Hebraica et Graeca. Haec pagina enumerationem Bibliorum Hebraicorum et versionum recentiorum sequitur. InSeptuaginta antiqua translatione Graeca et plurimis versionibus Christianis antereformationem factis, hic psalmus 129 dicitur.

Hic psalmus, qui saepe prexpaenitentialis et interexsequias canitur, a multiscompositoribus in musica ornatus est, exempli gratia, aIosquino Desprez,Iohanne Sebastiano Bach,Marcello Dupré,Arthuro Honegger et aliis.

Iohannes Calvinus, theologiae ChristianaeReformationis adhaerens, sic argumentum psalmi descripsit:

Sive privatim suo nomine oretPropheta, siveEcclesiae totius personam sustineat, malis obrutus ardenti vehementialiberationem flagitat. Et quamquam se iuste castigari agnoscit Dei manu, se tamen et pios omnes ad bene sperandum hortatur, quia Deus suorum sit perpetuus redemptor, et in promptu suppetat ratio qua eos amorte eripiat.[1]

Verba psalmi

[recensere |fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 130 (129), ex versionevulgata Clementina:

1Canticum graduum.
De profundis clamavi ad te,Domine;
2 Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae.
3 Si iniquitates observaveris, Domine,
Domine, quis sustinebit?
4 Quia apud te propitiatio est;
et propter legem tuam sustinui te, Domine.
Sustinuit anima mea in verbo eius:
5 speravit anima mea in Domino.
6 A custodia matutina usque ad noctem,
speretIsraël in Domino.
7 Quia apud Dominummisericordia,
et copiosa apud eum redemptio.
8 Et ipse redimet Israël
ex omnibus iniquitatibus eius.

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557),argumentum Psalmi CXXX.

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
VidePsalmum 129 apudVicifontem.
Vicimedia Communia plura habent quae adPsalmum 130 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
PsalmiBibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha velDeuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones inVicifonte

Tehilim(Hebraice)Septuaginta(Graece)Vulgata(Latine)

Sancti

Haecstipula adreligionem spectat.Amplifica, si potes!

Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Psalmus_130&oldid=3846118"
Categoria:
Categoria celata:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp