Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Provinciae Franciae ante annum 1790

E Vicipaedia

Regnum Franciae multipliciter divisum erat quia divisiones aetatibus diversis ortae erant et ad diversas materias gerendas circumscriptae erant.

Quarum divisionum antiquissimae erant 18provinciae ecclesiasticae in quibus cuncti dioeceses sub cuiusdam archiepiscopi auctoritate coniugebantur et quorum fines saeculo IV saepe constituti erant.

In Medio Aevo reges curias summas ad lites prius in curiis minoribus (bailliagia autsénéchaussées, acprésidiaux) iudicatas vocandas condiderunt. Antiquissimae harum curiarum "parlamenta" (Francogalliceparlements) nuncupabantur.

Deinde, saeculis XV et XVI, gubernationes (Francogallicegouvernements) ad belli et politiae res gerendas circumscripserunt.

Tandem, a saeculi XVI medio, quibusdam magistratibus,intendants nominatis, ad vectigalia gerenda delegaverunt in certibus regni partibus quae,intendances sivegénéralités nuncupatae, paulatim ad omnem regnum extensae sunt.

Itaque anno 1789 Franciae divisiones, quarum nullae nisi provinciae ecclesiasticae cum verboprovince designari poterant, ex multis rebus inter se differebant et capita finesque eorum diversa erant.Aureliaci incolae, e.g., ante iudices aut ibidem aut inSancto Floro sedentes et quorum iudicia in Lutetiae parlamento vocari poterant, causas dicebant sed de regiis vectigalibusRicomagi generalitati subiciebantur, cum urbs ipsa gubernationis Arverniae esset pars necnon dioecesis Sancti Flori et propter hoc provinciae Aquitaniae Primae cuiusAvaricum erat metropolis.

Index provinciarum ecclesiasticarum

[recensere |fontem recensere]

Nonnulli dioeceses Franciae archiepiscopis extraneis suffraganeae erant. Nam dioecesesLotharingiae (i.e.Mettis,Nanceium,Sanctus Deodatus,Tullum etVerodunum) provinciaeAugustae Treverorum erant partes, sicut dioecesisArgentorati pars provinciaeMoguntiaci erat. Similiter quidam dioeceses Corsicae (Adiacium, Alalia et Sagona) archiepiscopo Pisae suffraganeae erant, cum alii (Mariana et Accia) archiepiscopo Genuae suffraganeae erant.InPago Vendascino, pars Arelatensis provinciae anno 1475 in novam provinciam erecta erat, cuiusAvennio erat metropolis etCarpentoracte,Cabellio etVasio erant dioeceses.

Index gubernationum

[recensere |fontem recensere]
Gubernationes
Gubernationes

Index parlamentorum et curiarum summarum

[recensere |fontem recensere]

Index generalitatum

[recensere |fontem recensere]

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
  • Armand Brette,Les limites et les divisions territoriales de la France en 1789, Lutetiae, 1907, Cornély et Cie,
  • Albert Mirot,Manuel de géographie historique de la France, Lutetiae, 1950, Picard
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Provinciae_Franciae_ante_annum_1790&oldid=3029653"
Categoriae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp