Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Prostata

E Vicipaedia

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Prostata
Cognitores
TAA09.3.08.001
Anatomia macroscopica
Prostata humana
Supra: Situs prostatae humanae incavitate pelvis.Infra: Prostatae internae, veluturethrae,vesicae,recti. Notato musculum sphincterem, immediate infra prostatam reperiendum, neutraque in imagine non sane collocari.

Prostata[1][2] (Graece προστάτης 'praestans'), olimverumontanum[3] quoque, estglandulaexocrina etalveolarissystematis genitalis masculi incavitate pelvis sita, quae in plurimismammalibus reperitur. Prostata una cum virum aliis organis sexualibus internis velutvesica urinaria spectanda est. Anatomia et physiologia prostatae inter species mammalium variat, quoque inter vitae partes.

Secernit prostata umorem, qui parsseminis a mare eiaculati est et vecturam seminis intra feminae viis reproductionis magis facilitat, et simulspermatozoida protegit et eis nutrimenta dat. Praeterea epitonium musculare agit. Pendet prostata inditis et nervalibus et endocrineis.

Examinationis prostatae variae methodi notae sunt. Morbi prostatae sunt inflammatio, hyperplasia, cancer.

In feminis inveniunturprostata femininaglandulae vestibulares minores, quae suntgonada feminina munere, viribus comparabilis,eiaculationis femininae dotata.

Etymologia

[recensere |fontem recensere]

In linguaGraeca antiquaπροστάτης ("pro", "stare")praefectus significat. Prostata potest esse vel masculini vel feminini generis.[1][4] Alia nomina huius glanduale suntadstans glandula[5] siveadstans[6] siveparastatae[7] siveglandulosum assistens[7] siveassistens glandulosus[8] sivecapsula seminalis[7] siveglandulosae prostatae[7] siveprostantes glandulosi[8] siveglandulosi adsites[7] siveprostrates[8] siveparastrata[8] siveparastrates[8] sivecorpus glandulosum[5][6] sivetestes minores.[5][6]

Anatomia macroscopica

[recensere |fontem recensere]
Lobi prostatae

Prostata magnitudine et formacastaneae veliuglandi similis est, textura eius contrarie mollis, utprunus. Circumclusa verocapsula duplice velfascia prostatica est.Plexus venosus prostaticus inter folias iacet. Supra, versus vesicam directa,basis prostatae (facies superior), diameter eius circiter 3.5 cm, est.Apex prostatae deorsum versus diaphragma urogenitale ostendit, ibi diameter prostatae 7mm - 10mm est. Distantia verticalis circiter 2.5 cm metitur. Praeterea separantur facies anterior una, inferiores et laterales duo, velut dorsalis (sive posterior) una, ubi diameter 20mm est. In anatomia macroscopica dividitur prostata inlobos quinque: lobus anterior (sive isthmus prostatae), lobus dexter, lobus sinister, lobus medius, lobus posterior. Pondus prostatae circiter 18g-20g est.

Ductuli prostaticiglandulae numerantur ab triginta ad quadraginta, qui in parietem posteriorem urethrae prostaticae separatim influunt.

Intra prostatam coniunctio trium ductuum fit:pars prostatica urethrae recipit duoductus eiaculatorii abductibus deferentibus detestibus orientibus etvesiculis seminalibus venientes. Hoc loco eiaculatione ineunte semen ab ductibus deferentibus in urethram entrat. Praeterea coniunctio haecepitonium musculare format.

Providentia vascularis

[recensere |fontem recensere]

Prostatae sunt areae providentiae tres: plexus capsulae (area externa), vasa parenchymatis (area media), plexus paraurethralis (area interna).

Systema arteriale

[recensere |fontem recensere]

Arteriae a posteriore latere orientes in prostatam influentem sunt furculiarteriae vesicalis inferioris, quaesanguinem arterialem abarteria iliaca interna recipit et, praeter prostatam, vesiculas seminales et partem vesicae inferiorem urinariae sanguine arteriali providet. Nonnumquamarteria prostatica propria ramus maior arteriae vesicalis inferioris visibilis est, et, interdum - ab posteriore (zona centrali) ad anterius (apicem) -rami urethrales,rami capsulares,rami apicales separari possunt. Alii tenuissimumplexum arteriosum confluentem bilateralium ramorum urethralium in sulco prostatico situm descripserunt.

Systema venosum

[recensere |fontem recensere]

Venae de prostata superius inplexum venosum vesicalem, inferius inplexum venosum prostaticum (inter capsulam et fasciam situm) currunt. Venae capsulae directe in plexum prostaticum sanguinem venosum mittunt.
Effluxus venosus circum plexum venosum nexus cum venispenis ostendit. Videtur res spatiales circum plexum venosum prostaticum momentum distributionis haematogenicae metastasium habere.
Sanguis venosus ab plexu venoso in parte in plexum venosum paravertebralem (Batsonianum) fluit.

Systema lymphaceum

[recensere |fontem recensere]

Vasa lymphacea adnodos lymphaticos iliacos externos secundum utramquearteriam iliacam externam etnodos lymphaticos lumbales secundumaortam abdominalem.

Providentia nervalis

[recensere |fontem recensere]

Textus prostaticus cumsystemate nervoso autonomico perplexum hypogastricum inferiorem nexus est:Fibrae nervales sympathicae, eiaculationis, impulsus ex segmenta L1-L3, trans nervos splanchnicos lumbales, transmittunt. Indita parasympathica autem ab segmenta S2-S5 emergunt. Effectores sunt epithelia glandularia et musculi leves.

Anatomia microscopica

[recensere |fontem recensere]
Sectio histologica prostatae

Prostata extextu connectivo etglandulari constituta est. Submicroscopio 30-40 glandulae tubuloalveolares singulares visibiles sunt. Eaefibris muscularibus levibus inter se nexae sunt.

Zonae

[recensere |fontem recensere]
Zonae prostatae

In anatomia microscopica (et iconismo medico) dividuuntur prostataezonae tres, non numquam quattuor, glandulis supra singularibus dictis formantur: Zona peripherica, zona centralis, zona transitionalis, (rarius) zona fibromuscularis.

Anatomia topographica

[recensere |fontem recensere]

Cavitas pelvis virilis

[recensere |fontem recensere]

Situs virum ab feminis divertit: Invirisorganis sexualibus internis,feminis contrarie, pars minor constituunt. Ibi invenitur anterius et superiusvesica urinaria, posteriusrectum. Peritoneum inter vesicam et rectum format plicam,excavationem rectovesicalem. Praeterea ductus deferentes duo, vesiculae seminales

Circumiecta prostatae

[recensere |fontem recensere]

Prostata infravesicae urinariae basem et supradiaphragma urogenitale cum musculis sphincteribus invenitur. Superiuscervix vesicae in prostatam se proicit. Prostata superne abparte prostatica urethrae transitur. Format illa intra prostatamcolliculum seminalem cum ostiis fissuraeformibus tribus: utroque latere utriusque eiaculatorii ductus, duobus, in medio autemutriculi prostatici unico, qui feminarumvaginae respondet. Pars prostatica urethrae inter duo transitus musculares iacet: Supra collum vesicae urethrae, infra musculi sphincteres. Prostatae anteriussymphysis pubica inferior, inter symphysem et prostatamligamentum puboprostaticum cum musculo puboprostatico, distantia inter prostatam et symphysem 18mm - 22mm metitur; superius et ante vesicam sitam spatium retropubicum invenitur. Posterius prostataerectum situm est. Utroque in latere cruramusculi levatoris ani porriguntur.

Intra prostatam pars prostatica urethrae currit, longitudo eius 18mm - 32mm metitur, in senectute, hyperplasia causa, non raro plus quam 40 mm.

Physiologia

[recensere |fontem recensere]

Prostata est pariter glandula accessoriasystematis genitalis masculini et epitonium musculari inter mictionem eteiaculationem.Eiaculatum ex 1-3%sperma (spermatozoidis) et 97-99%semen (liquore seminali) constitutum est. Prostata glandula liquoris seminalis partem generat. Gubernatur organum systematibus etautonomico etendocrineo.

Prostata glandula

[recensere |fontem recensere]

Prostata estglandula exocrina, quod est glandulam liquoremtrans ductum secernere, cotidiano 1-2 ml. Prostatae secretum 15%-30% eiaculati est. Sine eiaculatione secretum cum urinis efluit. Praetera cellulae prostaticaeantigenum prostaticum specificum insanguinem eteiaculatum liberant.

Secretum prostatae

[recensere |fontem recensere]

Secretum videtur simul liquidus et fere lacteus et continet enzymumphosphatasis. Formatio enzymi phosphatasis hormontibusandrogenis pendet. Inveniuntur quoquezincum etacidum citricum. Valor pH 6.3 - 6.5 (pH physiologicum (neutrale): 7.4) secreti paululum acidus est.

Fibrae musculorum levium

[recensere |fontem recensere]
Conferatur pagina principalis:Musculus levis.

Contractio musculorum levium prostatae et inditis sytematis autonomici (contractio autonomica) et substantiis pharmacologicis (contractio non autonomica) respondet. Graviores contractiones ibi sensum tensionis generare vel etiam obstructionem urethrae instituere[9] potest. Contractiones autonomicasreceptoria adrenergica alpha 1 efficiunt. Substantiae momentum contractonis non autonomici habentes suntnoradrenalinum etendothelinum 1, minusendothelinum 2 etendothelinum 3, paululumdopaminum[10].

Antigenum prostaticum specificum

[recensere |fontem recensere]

Enzymum antigenum prostaticum specificum (ASP) una cum secreto ab glandulis secernitur et fluidum seminale additur, praeterea in parte in sanguinem liberatur. Adhibentur valores ASP decursumcancri prostatae persequendi, nec dignoscendi. Enzymi munus physiologicum vero est semini liquidofaciendi, ut spermatozoida in viis genitalibus femininis de semine adhuc protegente liberetur.

Prostata epitonium

[recensere |fontem recensere]

Coniunctione ductuum intra prostatam fluxus fit, quidem duplex, sed aut urinarum ex vesica urinaria aut, transductum eiaculatorium seminis et liquoris ex testibus et vesiculis seminalibus. Ductus eiaculatorii angustia causa sperma velocitam propulsoriam acquirit.

Actiones physiologicae circum eiaculationem

[recensere |fontem recensere]

Actio latereflexus sexualis est. Tres partes distinguitur:Emissio: Primum secernuntur contractionibus musculorum levium ab prostata et vesiculis seminalibus liquores, qui intrapartem prostaticum urethrae accumulant. Haec sub gubernatione nervorum partis sympathici per iam supra mentionem facta receptoria alpha 1 fit. Una, duo secunda ineunte contractiones sunt numerosae. Deinde prostatae ipsae non pars eiaculationis est: Impleto urethrae prostaticae semine, ita nervis etmusculis sceletalibus basispenis numerose incitatis,eiaculatio seminis per clausuram colli vesicae urethrae et apertura musculorum sphincterum et contractiones frequentia 0.8/s numerosae musculorum urethram cingentium fit.Orgasmo denique, sensu in cerebro orto, contractiones musculorumpelvis non voluntariae et numerosae quoque concurrunt.

Gubernatio physiologica

[recensere |fontem recensere]

Effectus nervosi, endocrinei, et pharmacologici ad prostatae functiones spectant.
Systema nervosum autonomicum: Praecipue effectusreceptoria adrenergica alpha 1 exercent, exigui receptoria alpha 2 vel beta.''Systema endocrineum'': Non solumandrogena, uttestosteronum etdihydrotestosteronum momentum habent, sed etiam oestrogena, prolactinum, et hormon crescentis.Pharmacologia: Quaedam substantiae, extra systemata dicta, effectus, ut contractiones musculares "non adrenergici", exercent.

Prostata in vitae cursu

[recensere |fontem recensere]

Infantibus prostata haud procreata apparet, pondus circiter 5g est. Pubertate tamen ineunte conspicue crescit et forma castanea et bifida, velut pondus (18-20g) adsumit. In senectute, hodie non raro iam ab anno 40 nato, effectibus aequilibriorum hormontum mutatorum, iterum crescit, dumhyperplasia, incremento numeri cellularum prostaticarum, causa observatur.

Examinatio

[recensere |fontem recensere]

Prostatae investigationes diversis modis notae sunt: clinica, iconismo medico, biopsia.

Examen digitale rectale

[recensere |fontem recensere]
Examinatio medica digitalis prostatae

Palpatione prostatae, cum digito palpante, trans rectum, mutatio structurae sentire queat.

Prostatae morbi

[recensere |fontem recensere]

Inflammatio prostatae nominaturprostatitis. Incrementum cellularum prostatae seniorum vocaturhyperplasia prostatae benigna.Calculi prostatici sunt concrementa intraductalia prostatae glandulae. Gravis morbus huius membri in homo estcancer prostatae.

Indicia morbi
Indicia morbi possunt esse sunt:haematuria (sanguis in urina vel eiaculato),odynorgasmia (dolor), tumescentia glandulae examinatione digitali palpatae, tumescentia nodorum lymphaticorum (iuxta regionem pubicam sita), valores sanguinei communtatae (ASN et al.), conmutiones structurales iconismo medico visae.

Prostatitis
Dividuntur inflammationes prostatae in acutam, chronicam (bacterialem), inflammatoriam sine symptomatibus, syndroma dolorosum pelvis chronicum (prostatitidem non bacterialem chronchicam). Vicinia aliis structuris causa inflammatio prostatae mature dolorem abdominalem vel rectalem vel perinealem perficere potest. Prostatitidem non raro ab pubertate tota in virum vita occurrere videtur.

Hyperplasia prostatae

Conferatur pagina principalis:Hyperplasia prostatae benigna.

Hyperplasia incrementum numeri cellularum significat, quod in senectute, iam ab quadraginta annis observari potest. in hyperpasia prostatae imprimis cellulae iudxta urethram (zona transitionalis) incrementum numeri ostendunt. Symptomata hyperplasia causa suntnycturia (mictio nocturna),dysuria (mictio impedita).Tamsulosinum inhibitor receptoriorum alpha 1 remedium commendatur.

Cancer prostatae
Saepecancer prostatae ab regiones superficiales, sub capsula, emanat, rarius ab zona centrali.

Historia

[recensere |fontem recensere]

Descriptio diligens prima medico ItalicoNicolao Massae (1489-1569),saeculo 16 attribuitur. Paulo postAmbrosius Paraeus (1510-1590) prostatam organum proprium, abvesica urinaria separatum, cognovit.

Nexus interni

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. 1.01.1Foster, F.D. (1891-1893).An illustrated medical dictionary. Being a dictionary of the technical terms used by writers on medicine and the collateral sciences, in the Latin, English, French, and German languages. New York: D. Appleton and Company.
  2. Federative Committee on Anatomical Terminology (1998).Terminologia Anatomica. Stuttgart: Thieme
  3. Dissertatio inauguralis medica de generatione hominis abC. W. Stortz anno 1754 scripta
  4. Triepel, H. (1910).Die anatomischen Namen. Ihre Ableitung und Aussprache. Mit einem Anhang: Biographische Notizen.(Dritte Auflage). Wiesbaden: Verlag J.F. Bergmann.
  5. 5.05.15.2Kraus, L.A. (1844).Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon (Dritte Auflage). Göttingen: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
  6. 6.06.16.2Siebenhaar, F.J. (1850).Terminologisches Wörterbuch der medicinischen Wissenschaften. (Zweite Auflage). Leipzig: Arnoldische Buchhandlung.
  7. 7.07.17.27.37.4Schreger, C.H.Th.(1805).Synonymia anatomica. Synonymik der anatomischen Nomenclatur. Fürth: im Bureau für Literatur.
  8. 8.08.18.28.38.4Hyrtl, J. (1880).Onomatologia Anatomica. Geschichte und Kritik der anatomischen Sprache der Gegenwart. Wien: Wilhelm Braumüller. K.K. Hof- und Unversitätsbuchhändler.
  9. Hennenberg M., Stief C. G., Gratzke C. (Sep 2014). "Prostatic α1-adrenoceptors: new concepts of function, regulation, and intracellular signaling". Neurourology and urodynamics 33 (7): 1074-85 
  10. Hennenberg M., Acevedo A., et al. (May 2017). "Non-Adrenergic, Tamsulosin-Insensitive Smooth Muscle Contraction is Sufficient to Replace α 1 -Adrenergic Tension in the Human Prostate". The prostate 77 (7): 697-707 
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Prostata&oldid=3639831"
Categoriae:
Categoria celata:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp