Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Prosa

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Vide etiam paginam fere homonymam:Prosa (dea).
Cicero prosa usus est cumorationes habebat,epistulas scribebat,dialogosphilosophicos componebat.Prosa Latina Ciceronis purissima pulcherrimaque a multis habetur. Pictura monstrat Ciceronem puerum legentem; aVincento Foppa picta est anno fere1464.

Prosa oratio (prosa, velprorsa, etymopro-versa, i.e. 'quae procedit usque ad finem lineae') est oratio soluta, scilicetmetro soluta ac libera. Aliquando dicta quoque est pedestris oratio. Similis est sermoni cotidiano et opponiturpoesi, quae metro siveversibus sive aliis artificiis a prosa distinguitur.

Prosa saepissime ad res disceptandas notionesque legendas adhibetur. Ergo accommodata estlibris,diurnis,magazinis,encyclopaediis,mediis electronicis (radioni,televisioni),pelliculis,epistulis,historiae,philosophiae,biographiae, multisque aliiscommunicationis generibus.

Vocabulumprosa etiam prosequentia, additamento poetico in nonnullis ritibus Christianis occidentalibus uso usurpatur.[1]

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Polycarpus Radó (1962)Enchiridion liturgicum, complectens theologiae sacramentalis et dogmata et leges iuxta novum Codicem rubricarum. Romae–Friburgi Brisg.–Barcinone: Herder, p. 303

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
  • Dickey, Eleanor, et Anna Chahoud, edd.Colloquial and Literary Latin. Cantabridgiae: Cambridge University Press, 2010.
  • Norden, Eduard.Die antike Kunstprosa vom VI. Jahrhundert v. Chr. bis in die Zeit der Renaissance, 9a editio. Stutgardiae: Teubner, 1983.
  • Wilkinson, L. P.Golden Latin Artistry. Cantabridgiae: Cambridge University Press, 1963.

Nexus interni

[recensere |fontem recensere]

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Stipula

Haecstipula adlitteras spectat.Amplifica, si potes!


Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Prosa&oldid=3818736"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp