Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Pontifex

Latinitas bona
E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam:Pontifex Maximus.
Caesar Augustus in pontificis maximi habitu, capite velato (qui mos sacrificandi "ritus Romanus" dicitur). Paulo post annum12 a.C.n.

Pontifices (pontifex, -ficis,m.;Graeceἀρχιερεύς sive ἱεροφάντης[1])Romae collegiumsacerdotum erant, qui de omnibussacrisritibusque adreligionem pertinentibus cognoscebant atque iurisdictionem habebant; cui collegiopontifex maximus praeerat.

De origine pontificum

[recensere |fontem recensere]

Ut multa alia instituta ad religionem pertinentia sic pontificatum a regeNuma creatum fuisse veteres rerum Romanarum scriptores tradiderunt, qui "omnia publica privataque sacra pontificis scitis subiecit" (Titus Livius).

Nomen huius sacerdotii avocabulisponte etfaciendo ortum esse, cum aliiauctores antiqui voluerunt, tum in primisMarcus Terentius Varro. Nam pontem Sublicium supraTiberim pontifices fecerant atque curabant[2] ; qui pons omnibus partibus suisligneus erat, nec refici eum nisi ligneis instrumentisfas erat. E quo ponte, die15 Maii, Argeorum sacris, pontifices simulacra humana influmen praecipitabant, sine dubio pro veteribussacrificiis humanis substituta. Porro nonne priscaRoma prope pontem crevit, in nodo viarum sita?

Hanc autemetymologiam non aspernantes plerique auctores recentiores existimaverunt pontificem antiquiorem ac maioris ponderis fuisse, quam ut ideo creatus esset atque ab uno ponte nomen duceret. Itaque coniecturis variis usi sunt: alii putaverunt fortasse, tempore magnarummigrationum perEuropam, pontifices homines fuisse quimagicis artibus iter ceteris munirent monstrarentque (significatione vocabuliIndicipanthah innixi, quod Latinoponti respondet atque omne genus itineris designat). Alii ad lacustres vicos, ante scriptam hominummemoriam, originem pontificum referunt, alii etiam pontem interdeos et homines interpretati sunt. Tandem nonnulli putant hanc verbi originem, e populo enatam, rectam non esse et aliam quaerendam.

De collegio

[recensere |fontem recensere]

Initio fortasse unus pontifex fuit (rex Numa Marcium filium Marci elegit), mox certe quinque fuere et ab anno300 a.C.n. novem ; deinde quindecim aSulla dictatore, sedecim aGaio Iulio Caesare facti sunt.

Primo patricia gente orti esse debebant.Lege vero Ogulnia anno300 a.C.n. lata plebs obtinuit, ut non minus quam quattuor pontifices plebei homines essent.

Pontifices inregiam coibant, ubi de sacris ac iure divino consultabant : quod aedificium, a rege nominatum, inforo erat, iuxtatemplumVestae.

Cum unus ex iis moriebatur, novum collegam sibi ipsi cooptabant.[3] Tertio autem saeculo a.C.n. exeunte a comitiis tributis "minoribus" (nam 17 tantum tribus, sorte ductae, suffragia ferebant, non 35) pontifices maximi eligi coepti sunt ac postea demum a collegis confirmari: sic quidem Caesar pontifex maximus anno63 a.C.n. electus est. Secundo saeculo ante Christum exeuntetribunus plebisGnaeus Domitius Ahenobarbus offensus collegio, quod alium quam se in patris locum cooptaverat, legem tulit, ut ius pontificum omnium creandorum a collegio ad populum et comitia transferatur/[4] Haec lex postea aSylla abrogata anno63 a.C.n. demum per legemLabienamde sacerdotiis, instigante Caesare, restituta est/[5] Quo eodem anno pertribuum suffragia liberalitate profusissima comparata Caesar et pontifex et pontifex maximus in locumMetelli Pii factus est. Incertum tamen est, quamdiu hoc modo in posterum actum sit.

Exinde vero usque ad mortem pontifices remanebant, nec quisquam eos sacerdotio privare poterat. Quem moremCaesar Augustus et ipse observavit: nam expectavit donectriumvir Lepidus moreretur ; tum tandem pontificatum maximum sibi asseruit. Ab eo tempore (anno12 a.C.n.) pontifex maximus semper idem atqueimperator fuit. In titulis omnium imperatorum PM legitur, "Pontifex Maximus" notans. Sic religio universa in eius potestate erat ac maiore auctoritate apud populum fruebatur. Pontifex maximus summam potestatem in collegio semper quidem habuit, sed postquam imperator ipse fuit, ceteri pontifices pro nihilo fuerunt.

Gratianus, primus Christianorum imperatorum, hunc titulum recusavit.

De officio pontificum

[recensere |fontem recensere]
Insignia pontificatus indenario iussuGai Iulii Caesaris initio belli civilis percusso. A laeva in dextram partem versus videssimpulum,aspergillum,sacenam siveacierem, sive securim pontificalem,capidem (supra sacenam) etalbogalerum cumapiceflaminis. Pontifex maximus enim tunc erat Caesar.

De officio pontificumTitus Livius summatim atque optime sic disseruit: "[Numa pontifici] sacra omnia exscripta exsignataque attribuit, quibus hostiis, quibus diebus, ad quae templa sacra fierent, atque unde in eos sumptus pecunia erogaretur. Cetera quoque omnia publica privataque sacra pontificis scitis subiecit, ut esset quo consultum plebes veniret, ne quid divini iuris neglegendo patrios ritus peregrinosque adsciscendo turbaretur; nec caelestes modo caerimonias sed iusta quoque funebria placandosque manes ut idem pontifex edoceret, quaeque prodigia fulminibus aliove quo visu missa susciperentur atque curarentur." Breviter ut dicam, omnia scire de sacris rebus pontifices oportebat, ut ceteros homines docerent, sive privatos sive magistratus populi Romani. Si quae culpa inveniebatur, etiam iudices erant.[6]

Singulatim vero haec fortasse officia digna memoratu sunt:

  • Pontifices sacra deorum et templorum, qui suum sacerdotem non habebant, suscipiebant. Exempli gratia omni menseKalendis pontifex minorIunoni rem divinam faciebat; cultusSaturni quoque etOpis Consivae ab hoc collegio administrabatur. Sacraflaminis dialis, si necesse erat, pontifex maximus ipse suscipiebat.
  • Pontifex maximusflaminem dialem necnon ceteros flamines etvirgines Vestales capiebat, id est eligebat. NamVestae cultui pontifices maxime studebant, cuius templum prope regiam erat.Augustus pontifex maximus factus etiam sacrarium huius deae in suo palatio collocavit. Collegium pontificale de criminibus Vestalium cognoscebat atque cum sontes erant castigabat, virgarum verberibus in minoribus peccatis, corpore vero polluto et castitate laesa morte ignominiosa multabant : nam vivae sub terram prope portam Collinam sepeliebantur.[7]
  • Fastis praeerant, id est dies fastos nefastosque proclamabant, quibus fas aut nefas erat cum populo aut lege in iudicio agi. Ferias una cum rege pronuntiabant et, quando mensis intercalarius adiceretur, decernebant[8]. Cumcalendarium reformavit Gaius Iulius Caesar, officio suo pontificis maximi functus est.
  • Ius omne primo "in penetralibus pontificum repositum" et reconditum fuit. Medio quinto saeculo demum a.C.n. ius civile perlegem XII tabularum divulgatum est et ad magistratus populi Romani, praetores praesertim, transiit. Formulae actionum legum quoque quarto saeculo exeunte a scriba C. Flavio promulgatae sunt, magna patrum indignatione. Sed ius divinum, ius pontificium etiam nominatum, penes pontifices semper remansit et in libris pontificiis digestum est.
  • Praeterea, si quid memoria digni accidisset, in annalibus pontificalibus sive annalibus maximis adnotabatur; id est non tantum res ab hominibus gestae sed maxime, si quae prodigia aliave monstra voluntatem aut iram deorum indicassent, et quomodo procurata essent. Hi tamen annales posterioribus historiarum scriptoribus magno usui fuere ac memoriam multorum factorum nobis servaverunt.

De novis pontificibus

[recensere |fontem recensere]

Sol Invictus

[recensere |fontem recensere]

ImperatorAurelianus novum collegiumpontificum Solis creavit postZenobiam debellatam in honorem novi dei,Solis Invicti, quem ex oriente secum Romam advexerat et omnibus antiquis deis Romanis,Iove non excepto, praetulit. Abhinc veteres pontifices ut a novis discernerentur pontifices Vestae nonnumquam dicti sunt.

Christianismus

[recensere |fontem recensere]

Post finemImperii Romani,papaEcclesiae Catholicae tituloPontifice Maximo utitur; titulus autem rectior estsummus pontifex.

Conclusio

[recensere |fontem recensere]

Praecipuum officium pontificum in pace deorum imperio Romano paranda consistebat, id est providere debebant, ne quis deorum populo Romano iratus esset. Sed scientia pontificum magnum momentum habuit incalendario, iniure Romano nascente necnon inhistoriis : scripta acta enim primi servarunt.

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Dionysius Halicarnassensis passim.
  2. Dion. Hal.Ant. Rom. II,73,1 et III,45,2.
  3. Dion. Hal.Ant. Rom. II,73,3.
  4. Lex Domitiade sacerdotiis dicta, circa 104 a.C.n.Suet.Nero II.1.Dio Cassius XXXVII,37.
  5. Plutarchus,Caesar 7.1.Dio Cassius XXXVII.37.
  6. Dion. Hal.Ant. Rom. II,73,2.
  7. Dion. Hal.Ant. Rom. II,67,3.
  8. Ammianus Marcellinus XXVI.1.12

Fontes

[recensere |fontem recensere]

Plura legere si cupis

[recensere |fontem recensere]


Nexus externus

[recensere |fontem recensere]
DeRoma antiqua
Aetates

ExordiumMonarchiaRes PublicaImperiumRuina et lapsus ImperiiImperium Romanum OccidentaleImperium Byzantinum

Constitutiones

HistoriaAetas regumRes PublicaImperium Romanum

Administratio

SenatusComitia (Curiata,Centuriata,Tributa,Concilia plebis) •Curia HostiliaForumCursus honorumLegatusDuxOfficiumPraefectusVigintisexviriLictorMagister militumImperatorPrinceps senatusPontifexAugustusCaesarTetrarchiaProvincia

Magistratus

Tribunus plebis(Tribuni aerariiTribuni militumTribuni militum consulari potestateTribunus Celerum)QuaestorAedilisPraetorConsulCensorProconsulGubernatorDictatorMagister equitumDecemviri legibus scribundisTribuni militum consulari potestateTriumvirRexInterrex

Leges

Lex XII TabularumCivis Romanus sumAuctoritasImperiumStatusIudiciaConstitutio AntoninianaEdictum Domitiani de excidendis vineis

Societas

PatriciiPlebsSecessio plebisOrdo EquestrisGensTribusPraenomina Romana antiquaMulieresMatrimoniumServitusLiberti

Exercitus

LegioLimes

Cultura

CalendariumMedicinaTheatrumArs coquinariaScholaLitteraeArsMusicaArchitecturaReligio(ExsequiaePersecutionesCultus imperatorius)MythologiaChristianismus in imperio romanoThermaeForumSPQRVestimentaFesta(CarmentaliaFloraliaLemuraliaLupercaliaPariliaSaturnalia)CircusVinumMeretricesLinguae

Technologia

Numeri RomaniArithmeticaAbacusViae RomanaePontesAquae ductiMetallurgiaCloaca Maxima

Oeconomia

AgriculturaMercaturaAerariumNummi

Lingua Latina

ArchaicaClassica sive aureaPostclassica sive argenteaSermo vulgarisMediaevalisHumanisticaLingua NeolatinaLingua Latina scientificaLingua Latina EcclesiasticaLinguae Romanicae

Scriptores praecipui

ApuleiusCatullusCiceroQuintus Curtius RufusHoratiusIulius CaesarIuvenalisLiviusLucretiusOvidiusPetroniusPlautusGaius Plinius SecundusGaius Plinius Caecilius SecundusPropertiusSallustiusSenecaSuetoniusTacitusVergiliusVitruvius

Indices

AnnalesConsules rei publicaeConsules sub principatu electorumDii Graeci cum paribus deis Romanis EtruscisqueDioecesesGentes RomanaeGubernatores provinciarum RomanarumImperatoresOppida et urbesHomines illustriProvinciae(Provinciae Rei PublicaeProvinciae ImperiiProvinciae Imperii DiocletianiTabula successionis provinciarum Romanarum)RegesRegiones Italicae AugustaeAntiquae viae

Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Pontifex&oldid=3837439"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp