Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Pomerium

E Vicipaedia
Cippus pomorii Romani imperatoreClaudio positus. Verba ultimae lineae "ampliavit terminavitq[ue]"digammate inverso scribuntur

Pomerium[1] fuit limes intra et extra murum cippis insignis qui terminus sacer urbisLatinae velEtruscae habebatur.

Respublica Romana libera

[recensere |fontem recensere]

Livius traditServium Tullium pomeriumRomanum protulisse:

Ad eam multitudinem urbs quoque amplificanda visa est. Addit duos colles,QuirinalemViminalemque; Viminalem inde deinceps augetEsquiliis; ibique ipse, ut loco dignitas fieret, habitat; aggere et fossis et muro circumdat urbem; ita pomerium profert. Pomerium verbi vim solam intuentes postmoerium interpretantur esse; est autem magis circamoerium, locus quem in condendis urbibus quondam Etrusci qua murum ducturi erant certis circa terminis inaugurato consecrabant, ut neque interiore parte aedificia moenibus continuarentur, quae nunc volgo etiam coniungunt, et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu pateret soli. Hoc spatium quod neque habitari neque arari fas erat, non magis quod post murum esset quam quod murus post id, pomerium Romani appellarunt; et in urbis incremento semper quantum moenia processura erant tantum termini hi consecrati proferebantur.[2]

Imperium Romanum

[recensere |fontem recensere]

Solisimperatoribus Romanis pomerium ampliare aut aliter mutare licebat, quod anno49 fecitClaudius[3] quia imperii fines Romani auxerat. Itamontem Aventinum intra pomerium inclusit.Augurum collegium quoque in primis hanc rem curabat[4].

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Pōmērium, rariuspōmoerium. VideOxford Latin Dictionary, s.v. "pomerium".
  2. Titus Livius,Ab urbe condita1.44.3–5.
  3. CIL6, 1231CIL6, 31537CIL6, 37022CIL6, 37023CIL6, 40852
  4. CIL6, 1233

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
  • "Pomerium" in Samuel Ball Platner,A Topographical Dictionary of Ancient Rome
David's face

Haecstipula adhistoriam spectat.Amplifica, si potes!

Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Pomerium&oldid=3797008"
Categoriae:
Categoria celata:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp