Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Poduca

E Vicipaedia
Ruinae urbis Poducae (Arikamedu)

Poduca (cf. nomenTamulicum urbis adiacentis புதுச்சேரிPutuccēri) hodie vulgoArikamedu est situs archaeologicusIndiae meridianae ad litusOceani Indici iacens. Urbs fuit et emporium, inter saecula II a.C.n. et II p.C.n. florens et a mercatoribus Graecoromanis frequentata. Commercium Poducae emporiorumque propinquorum sic inPeriplo maris Erythraei describitur:

Inter emporia horum locorum et navium stationes, in quas aLimyrice et a borea navigantes appellunt, insigniora hoc se ordine excipiunt: primumCamara, tum Poduca, deinSopatma. Propria horum locorum sunt navigia, quae usque ad Limyricen litus legere solent; alia rursus e maximis naviculis uniligneis invicem colligatis vocantursangara; ea denique quae inChrysen et adGangem traiiciunt maxima,colandiophonta vocantur. Importantur in haec loca quaecunque in Limyricen negotiandi causa mittuntur, et omnes fere species quovis tempore ex Aegypto afferri solitae, plurimaque eorum quae e Limyrice exportantur et per tractum hunc litoralem suppeditantur.[1][t 1]

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Periplus maris Erythraei60 (versio LatinaMulleri)

Textus originales

[recensere |fontem recensere]
  1. Τῶν δὲ τοπικῶν ἐμπορίων τε καὶ ὅρμων, εἰς οὓς οἵ τε ἀπὸ τῆς Λιμυρικῆς καὶ ἀπ´ ἄρκτου πλέοντες κατάγονται, ἐπισημότερα καὶ κατὰ τὸ ἑξῆς κείμενά ἐστιν ἐμπόρια Καμάρα καὶ Ποδούκη καὶ Σωπάτμα, ἐν οἷς τοπικὰ μέν ἐστι πλοῖα μέχρι Λιμυρικῆς παραλεγόμενα τὴν γῆν, ἕτερα δ´ ἐκ μονοξύλων πλοίων μεγίστων ἁφαῖς ἐζευγμένων, λεγόμενα σάγγαρα, τὰ δὲ εἰς τὴν Χρυσῆν καὶ εἰς τὸν Γάγγην διαίροντα κολανδιοφωντα τὰ μέγιστα. Προχωρεῖ δὲ εἰς τοὺς τόπους πάντα τὰ εἰς τὴν Λιμυρικὴν ἐργαζόμενα, καὶ σχεδὸν εἰς αὐτοὺς καταντᾷ τό τε χρῆμα τὸ ἀπ´ Αἰγύπτου φερόμενον τῷ παντὶ χρόνῳ καὶ τὰ πλεῖστα γένη πάντων τῶν ἀπὸ Λιμυρικῆς φερομένων, [καὶ] διὰ ταύτης τῆς παραλίας ἐπιχορηγουμένων.

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
  • Lionel Casson, ed. et interpr.,The Periplus Maris Erythraei: text with introduction, translation, and commentary (Princetoniae: Princeton University Press, 1989.ISBN 0-691-04060-5) pp. 228-229

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae adPoducae spectant.
VidePondicherium apudViciviam.
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Poduca&oldid=3724747"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp