Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Pluvia

E Vicipaedia
Pluvia subnubibus in agrosLundae inDania cadit.

Pluvia estaqualiquida sub formastillularum quae se exatmosphaericovapore aquaticoconcrescunt et tumpraecipitant—hoc est, quae tam graves fiunt quam subgravitate cadere possunt. Pluvia est maiorcirculi aquatici pars, et rationem plurimiaquae dulcis inplaneta deponendi reddere debet. Praebet condiciones commodas multorum generumoecosystematis, atque aquam proplantis virium hydroelectricarum etinrigatione messium.

Pluvia gravis.
Pluvia gravis inGraecia cadit.
Truncus pluviae in fundamentistempestatis cum tonitribus.

[[:Fasciculus:Thunder.ogg|]]

Num difficile audis? Videadiutatum.

Pluit inviaColcatae inIndia.
Pluvia inlibroTacuinum sanitatisdecimo quarto saeculo picta.
LaPlace de l'Europe, tempore pluviae, tabula aGustavo Caillebotte picta.
Imbres inShono repente effusi, nota impressa abHiroshige designata.

Maior productionis pluviae causa est motushumoris secundum zonastrium dimensionum quibus sunt dissimilitudinestemperaturae et humorisfrontes caeli appellatae. Si satis humor et motus sursum adest, praecipitatio exnubibusconvectivis (cum forte motu sursum) sicutcumulonimbus cadit, quae se ordinare possunt in angustaslineas pluviales?. Inregionibusmontanis, praecipitatio gravis fieri potest ubifluxio acclivitatis intra lateraventum versusterrani? in elevationibus altis magnopere augetur, cum efficituraer humidus concresci etexcidere ut pluvia secundum latera montium. In latere autem a venti iniuria tuto, climatadesertorum fieri possunt quia aer siccus fluxionis secundum declivitatem facit utmassa aeriscalida et sicca fiat. Motusalvei hippali (intertropicae convergentiae zonae),tempora pluvialia adclimatasavannosa fert.

Effectusurbanarum caloris insularum pluviam amplificat,quantitate et vi, inregione urbana a venti iniuria tuta.Calefactio globalis praeterea mutationes in exemplari praecipitationis omnem perorbem terrarum efficit, inter quae sunt condiciones aquatiles transAmerican Septentrionalem orientalem et condiciones sicciores intropicis. (Antarctica estcontinens siccissimus?.) Media per orbem terrarum terrestris praecipitatio annua est 715millimetra, sed locis certis ea est altior, 990 millimetra.[1] Systemata classificationisclimatis, sicutClassificatio climatis Köppeniana mediam pluviam annuam adhibent ut inter varia climatis regimena distinguere adiuvant.Meteorologi pluviam perrain gauges metiuntur, ultroque quantitates pluviae perradar caeli aestimari possunt.

Pluvia etiam in aliisplanetis observata vel putata est, ubi exmethano,neon,acido sulphurico, vel etiamferro, contra aquam constari potest.

Formatio

[recensere |fontem recensere]

Aer aqua madefacta

[recensere |fontem recensere]

Aervaporem aquaticum continet, et summa aquae in data aeris siccae massa contenta, in ratione mixturae appellata, estgrammatis aquae perchiliogramma (g/kg) aeris siccae.[2][3] Summahumoris in aere contenti usitatehumiditas relativa? appellatur, quae est centesimae pro centum omnis vaporis aquatici quem aer quadamtemperatura aeriali continere potest.[4] Summa vaporis quem aer continere potest antequam omnino madefactus (100 humiditas relativa)nubes fit (grex aspectabilium aquaeglacieique particularum perparvarum supersuperficie Telluris suspensarum)[5] ex eiustemperatura pendet. Aer calidior plus vaporis aquatici continere potest quam aer frigidior antequam madefit. Ergo una aeris madefactae via est eum refrigerare.Punctum roris est temperatura ad quam aer ut madefiat refrigerandus est.[6][7][8]

Suntquattuor viae principales ad punctum roris aeris refrigerandi:adiabatica,conductiva,radiationalis, etevaporativa. Refrigeratio adiabatica fit cum aer elevetur et expandatur.[9] Aer elevari potest obconvectionem, maiores motusatmosphaericos, vel ob septum corporis sicutmons (elevatio orographica). Refrigeratio conductiva fit cum aer in superficiem frigidiorem incidat,[10] plerumque ab alia superficie ad aliam flata; exempli gratia, a superficie aquae liquidae ad superficiemterrae frigidioris. Refrigeratio radiationalis fit ob emissionemradiationem infrarubram, vel per aerem vel per superficiem infra.[11] Refrigeratio evaporativa fit cum humor per evaporationem aeri addatur.[12]

Nexus interni

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. "The Water Cycle". Planetguide.net .
  2. Steve Kempler (2009). "Parameter information page". NASAGoddard Space Flight Center .
  3. Mark Stoelinga (12 Septembris2005). Atmospheric Thermodynamics. University of Washington. p. 80 .
  4. Glossary of Meteorology (Iunius2000). "Relative Humidity". American Meteorological Society .
  5. Glossary of Meteorology (Iunius2000). "Cloud". American Meteorological Society 
  6. "What is the dew point?" apud weathersavvy.com.
  7. Definitio puncti roris, apud weather.gov (Glossarium NOAA).
  8. Formula puncti roris, apud www.paroscientific.com.
  9. Glossary of Meteorology (2009). "Adiabatic Process". American Meteorological Society .
  10. TE Technology, Inc (2009). "Peltier Cold Plate" .
  11. Glossary of Meteorology (2009). "Radiational cooling". American Meteorological Society .
  12. Robert Fovell (2004). "Approaches to saturation". University of California in Los Angelese .

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Vicicitatio habet citationes quae adPluvia spectant.
Vicimedia Communia plura habent quae adpluviam spectant.


Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Pluvia&oldid=3828631"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp