Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Plotinus

Latinitas bona
E Vicipaedia
Plotinus

Plotinus (Graece Πλωτῖνος),philosophus erat Graecus Licopole (inAegypto) natus anno205. In circulum intravitAmmonii Saccae anno 232Alexandriae, cuius Saccae discipuli erantOrigenes, Longinus et Herenius. InitiumNeoplatonismi est. Undecim annos Saccam audivit; postea cum quadam expeditione militari imperatorisGordiani contraPersas peregrinatus est in Orientem, ubi sapientiam Persarum Indorumque didicisse fertur. ReversusRomam, ibi viginti sex annos docens magnam famam est adeptus. Scripta eius aPorphyrio sunt sub nomineEnneadum. Porphyrius, qui de vita Plotini scripsit, discipulus suus erat.

Philosophia Plotini

[recensere |fontem recensere]

Deum explicat Plotinus sub triplici aspectu, qui quandamtrinitatem, minime vero cum christiana confundendam offert. Primum Dei principium est aliquid unum, primum, omnino simplex, incomprehensibile, superessentiale, excludens omnes rerum finitarum proprietates; si autem tales ei attribuimus, hoc fit modo imperfecto et relativo. — Hoc principium supremum per energiam plenitudinemque suiipsius rationem generatuniversalem. Quae generatio sive emanatio, quamvis eius terminus extra ens supremum constituatur, tamen cum ipso coniuncta manet atque secundum Dei efficit principium, quod ens primum cognoscit fitque schema omnium archetyporum seu idearum. Sed cum huius emanationis terminus et fontem, a quo provenit, et seipsum cognoscat, fit ratio, similiter atque emanatiolucis,caloris,frigoris efficiturimago lucis, caloris, frigoris.

Pari modo producitur ex illa ratione universali per emanationem tertium Dei principium:anima mundi, maternaturae, spiritus universalis,demiurgus. Sicuti enim primum principium a ratione circumdatum est universali, ita illud iterum immobile circumdatur tertio circulo mobili: demiurgo, qui contactum quendam cum rebus sortitur, ideoque mobilis dicitur. Illa tria Deum componentia principia inter se sunt diversa; nam primum supremum est et unitas simplicitasque ineffabilis; secundum primo est inferius, quia ex primo originem ducit; simulque secundum primo superius, quia seipsum cognoscit; secundo inferius tertium, nam etsi coniunctum cum secundo, tamen in res scinditur singulares propiusque admateriam accedit.

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
  • Richard Dufour,Plotinus. A Bibliography 1950-2000, Lugduni Batavorum 2002.
  • Richard Dufour,Bibliographie plotinienne 2000-2009, in: «Études platoniciennes» VI, 2009, p. 295-364.

Vide etiam

[recensere |fontem recensere]

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Plotinus&oldid=3876907"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2026 Movatter.jp