Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Plantae

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
Eukaryota — 
Plantae
Haeckel, 1866[1]
   
Palaeontologia
aCambrio ineunte ad aevum recens
Taraxacum, inlibroCollectio stirpium: Quae in pharmacopoliis ad medicum asservantur, quarum descriptio et vires (Herbarium Blackwellianum emendato et aucto).

Plantae (-arum,f.), etiamViridiplantae appellatae (iam "Vegetabilia" et "Gignentia" appellatae), pura Latinitateres quae gignuntur e terra,[2] inbiologia hodierna suntmulticellularesorganismivivi qui adregnum Plantarum pertinent, in gregesAngiospermarum,Pinophytorum,Bryophytorum, etPteridophytorum digesti, ac secundum varias definitiones in gregesChlorophytorum etCharophytorum, plantismarinis (sicutRhodophyta etPhaeophyceae) atqueFungisBacteriisque exceptis.

Viridiplantis sunt parietescellularum cumcellulosa, et plerumque plurimum suaeenergiae exluce perphotosynthesin capiunt,chlorophyllo inchloroplastis contentis utendo, quod eiscoloremviridem dat. Nonnullae plantae suntparasiticae, quae minimas chlorophylli summas vel photosynthesin efficere possunt. Aliae corporeae plantarumproprietates suntreproductio sexualis, auctusmodularis etincertus, etalternatio generationum, quamquamreproductio asexualis est communis, et nonnullae plantaesolum semel florent, cum aliae solumunaminflorescentiam ferant.

Numerus plantarum haud accurate scitur, sed ad usque annum2010, a 300 000 ad 315 000specierum plantarum aestimatae sunt, quarum plurimae, fere 260 000 ad 290 000, suntSpermatophyta.[3] Viridiplantae praebent plurimum mundioxygeni liberi et sunt fons plurimioecologiarumTelluris, praecipue in terra. Plantae descriptae utgramineae,fructus, etholera sunt principalishominumvictus, etmillennia mansuefactae sunt. Plantaevitam humanam utflores etornamenta exornant. Ad usque praesens et in magna varietate, eae fuerunt fons plurimorum nostrorummedicinarum etmedicamentorum. Earum studiumscientificumbotanica appellatur.

Per aetates res quae plantae habentur se aliquantoevolverunt. PrimitusCarolus Linnaeus anno1735 soladuo regna viva definivit:Animalia et Vegetabilia.Ernestus Haeckel tunc plantas abprotistis distinxit, sed usque annum1938,biologi putabant plantasfungos,lichenes,algas, et alia comprehendere. Post autem annum1969, descriptioRoberti Whittaker plerumque recipitur, ubi fungi algique excluduntur.

Secundum consuetudinem hodiernam, comprehensi in regno plantarum sunt soliorganismi qui simul suntmulticellulares:eukaryotici, etautotropici, perchloroplastalucem capientes. Excluduntur organismi unicellulares qui ad regnaProtistorum,Bacteriorum, velArcheorum pertinent, et organismiheterotrophici, qui ad regnaAnimalium velFungorum pertinent.

Cellulae vegetabiles

[recensere |fontem recensere]

Plantarumcellulae abanimalium cellulis differunt propter proprietates sequentes:

Principaliataxinomica Plantarum taxa

[recensere |fontem recensere]
Carduus nutans estspecies invasiva inTexia.

Systema regni plantarum

[recensere |fontem recensere]

Regnum Plantae[4]:

Pinacotheca

[recensere |fontem recensere]

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Haeckel, E. (1866). Generale Morphologie der Organismen. Berlin: Verlag von Georg Reimer. pp. vol.1: i–xxxii, 1–574, pls I–II; vol. 2: i–clx, 1–462, pls I–VIII .
  2. cf. Ciceronis De Finibus 4.5.13, sed hac locutionefungos etiam forsitan appellaverint Romani.
  3. IUCN redlist.
  4. Damien Aubert,Classer le vivant: Les perspectives de la systématique évolutionniste moderne (Ellipses, 2017)

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
Dionaea muscipula, speciesplantae carnivorae.
FloresPruni dulcis.
Generalia
  • Evans, L. T.1998.Feeding the Ten Billion: Plants and Population Growth. Cantabrigiae: Cambridge University Press.ISBN 0-521-64685-5.
  • Greuter, W., et al.2000.aquíInternational Code of Botanical Nomenclature (St. Louis Code). Gantner/Koeltz.
  • Judd, W. S., C. S. Campbell, E. A. Kellogg, P. F. Stevens, et M. J. Donoghue.2002. An Overview of Green Plant Phylogeny. InPlant Systematics: A Phylogenetic Approach. Ed. secunda. Sinauer Assoc.
  • Kenrick, Paul, et Peter R. Crane.1997.The Origin and Early Diversification of Land Plants: A Cladistic Study. Vasingtoniae: Smithsonian Institution Press.ISBN 1-56098-730-8.
  • Raven, Peter H., Ray F. Evert, et Susan E. Eichhorn.2005.Biology of Plants. Ed. septima. Novi Eboraci: W. H. Freeman and Company.ISBN 0-7167-1007-2.
  • Simpson, M. J.2005.Plant Systematics: An overview. Elsevier Academic Press.
  • Sitte, Peter, Elmar Weiler, Joachim W. Kadereit,Andreas Bresinsky, er Christian Körner.2002.Lehrbuch der Botanik für Hochschulen, 35a, Eduard Strasburger. Heidelberg: Spektrum Akademischer Verlag.ISBN 3-8274-1010-X.
  • Taylor, Thomas N., et Edith L. Taylor.1993.The Biology and Evolution of Fossil Plants. Englewood Cliffs, Novae Caesareae: Prentice Hall.ISBN 0-13-651589-4.
  • Trewavas, A.2003.Aspects of Plant Intelligence,Annals of Botany 92: 1–20.
Aestimationes et numeri specierum
  • International Union for Conservation of Nature and Natural Resources (IUCN) Species Survival Commission2004.IUCN Red List[1].
  • Prance, G. T.2001. Discovering the Plant World.Taxon 50: 345.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Situs scientifici:  •ITIS •Biodiversity •Encyclopedia of Life •WoRMS: Marine Species •Fossilworks
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Plantae&oldid=3793861"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp