Nomenplancton estvocabulumGraecum (πλαγκτόν, -οῦ n.) ab adiectivo verbaliπλαγκτός 'amotus, depulsus; vagus' (<πλάζω 'amoveo, depello, disturbo' < *πλαγ-j-ω) substantive adhibito deductum. Cum quaedam planctorumspecies se movere atquead perpendiculum multa centenametrorum in die natare possint, ad libram positio his imprimis aestu aquarum definitur. Quia, per definitionem, organismos velut plancta fluctu aquae resistere non possunt. Ex contrario organisminecton dicti natare possunt contra fluctum maris atque positum eorum gubernare possunt (e.g. pisces, phocae et balaenae). In ipsa plancta,holoplancta degunt totam vitam (=cyclum vitae) planctorum particeps (e.g. plurimaealgae,copepoda,salpae, etmedusae quaedam). Et organismimeroplancta dicti sunt qui partem vitae solam ut plancta vivunt (plerumque stadiumlarvae eorum), deinde mutantur vel in necta vel inbenthus (qui immo mari habitant). Exempli meroplanctonorum sunt: larvaeechinorum,asteriadum,crustaceorum,vermium marinorum, et complurumpiscium.
Bacterioplancta,bacteria etarchaea, qui remineralizant materiam organicam deorsum iuxta columnam aquae (nota phytoplancta procaryotica etiam sunt bacterioplancta).
Plancta non soli sunt basiscatenae cibariarum quae ducat sursum usque ad pisces magno momenti pro commercio, systema oecologica planctorum et partes agit in cyclo biogeochemico plurium elementorum chemicorum. praesertim in cyclo carboni oceanium.