Antonius, in oppido Insubriae apudAlexandriam, quodBoscum vocant, natus, sed eBononia oriundus ex nobili Ghislieriorum familia, cum quattuordecim esset annorum, Ordinem Praedicatorum ingressus est, cum nomine "Michaelis". Erat in eo admirabilis patientia, profunda humilitas, summa vitae austeritas, continuum orationis studium, et regularis observantiae, ac divini honoris ardentissimus zelus.
Ghislierius apuduniversitatemPapiae studuit.Philosophiae vero, acTheologiae imcumbens, adeo in iis excelluit, ut illas docendi munus, magna cum laude, per multos annos exerceret.
Sacras contiones compluribus in locis, cum ingenti auditorum fructu habuit. Inquisitoris officium inviolabili animi fortitudine diu sustinuit: multasque civitates, non sine vitae discrimine, ab haeresi, praesertimProtestantium, tunc grassante immunes servavit.
APaulo IV, cui ob eximias virtutes carissimus erat, ad Nepesinum et SutrinumEpiscopatum promotus fuit, et post biennium interSanctae Romanae Ecclesiae Presbyteros Cardinales adscriptus fuit. Mortuo Paulo IV, a Pio IV successore eius (Papa cui Cardinalis Michaelis Ghislierii persona gratus erat minus quam Paulo IV), ad ecclesiamMontis Regalis in Pedemonte translatus, cum complures in eam abusus irrepsisse cognovisset, totam dioecesim lustravit, rebusque compositis Romam reversus, gravissimis expediendis negotiis applicatus, quod iustum erat, Apostolica libertate et constantia decernebat.
Mortuo autemPio IV, praeter omnium exspectationem, aCarolo Borromaeo propositus, Pontifex Maximus electus est, et nihil in vitae ratione, excepto exteriori habitu, immutavit. Ab eo Romani Pontifices candidam portant vestam. Fuit in eo religionis propagandae perpetuum studium, in ecclesiastica disciplina restituenda indefessus labor, in exstirpandis erroribus assidua vigiliantia, in sublevandis egentium necessitatibus indeficiens beneficentia, in Sedis Apostolicae iuribus vindicandis robur invictum.
Selimum,Turcarum tyrannum potentissimum, multis elatum victoriis, ingente comparata classe, ad Echinadas Insulas, apud Naupactae, non tam armis, quam fusis ad Deum precibus devicit. Quam victoriam se ipsa hora, qua obtenta fuit, Deo relevante, cognovit, suisque familiaribus indicavit. Nam cum illa ipsa die ea victoria relata sit, qua die sanctissimiRosarii sodalitates per universum orbem consuetas supplicationes peragerent, statutasque preces de more funderent, iis precibus haud immerito refertur accepta.
Dum vero novam in ipsos Turcas expeditionem moliretur, in gravem morbum incidit, et acerbissimis doloribus patientissime toleratis, ad extrema deveniens, cum sacramenta de more suscepisset, animam placidissime exspiravit in odore sanctitatis, kalendis Maiis anno1572, aetatis suae sexagesimo octavo, cum sedisset annos sex, menses tres, dies viginti quatuor. Corpus inBasilica Sanctae Mariae ad Praesepe, summa fidelium veneratione colitur, multis a Deo eius intercessione patratis miraculis. Quibus rite probatis, aClemente XI, Pontifice Maximo,sanctorum numero adscriptus est.
In turbationibus decimi sexti saeculi naviculum Sanctae Ecclesiae gubernavit per aquas turbatissimas ad pacem et ordinem. In paucis annis, stabilivit formam ecclesiae aConcilio Tridentino datam, iuxta eius Fundatoris,D.N.J.C., dicta, sed renovatam ad epocham modernam. Edidit Catechismum Romanum anno 1566, libros liturgicos, scil.Breviarium Romanum anno 1568 etMissale Romanum anno 1570, reformavit. S.Thomas Aquinas ad numerum doctorum Ecclesiae anno 1567 ab eo adscriptus est. In rebus politicis erat nonnumquam infortunatus, e.g. in ratione cumElizabetha Regina Anglorum.
Kenneth Setton,The Papacy and the Levant, 1204-1571. Vol. 3/4, The Sixteenth Century. Philadelphiae: American Philosophical Society, 1984 (Textus apudGoogle Books)