Pittacus Mytilenaeus (Graece: Πιττακὸς ὁ Μυτιληναῖος vel Πιττακὸς ὁ Λέσβιος) (circa650 a.C.n.–570)Hyrradii filius erat, unus exseptem sapientibus Graecis,strategusMytilenaeus patriam amans, qui,Atheniensibus suam urbem Mytilenen petiturus, eorum strategumPhrynonem provocavit ad monomachiam, ut victor illius certaminis bellum statuerit. Phryno consentit, quem Pittacus dein lato gladio occidit[1], ut omnes multam caedem vitent. Pittacus rector urbis (Graece αἰσυμνήτης, hoc est genustyranni)) a civibus electus est, et decennium gubernabat[2], quo tempore legem versibus fecit, sicut fere "condemnandum est scelus factum ab ebrio cum supplicio duplice quam si ille esset sanus."[3] Alia vox magna eius est: "Quicquid facis, fac bene." PoetaeAlcaeo exsuli adversabatur.
Alii scriptores dicunt filium ei fuisse Tyrrhaeum. Fabula quaedam narrat quo interfecto, cum homocida ad Pittacum latus esset, Pittacum illum dimisisse, dicens "melius venia quam paenitentia." De qua reHeraclitus dicit in Pittaci potestate habitum homocidam, dein eum solutum esse Pittaco dicente "melius venia quam supplicium."
![]() | Vicimedia Communia plura habent quae adPittacum spectant. |