Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Phthas

E Vicipaedia
Phthas
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
p
t
H
Translitteratioptḥ

Phthas,[1] sivePhtha (Aegyptieptḥ, h.e. "fabricator") inreligione Aegyptia estdemiurgus, patronusqueMemphis etfabrorum. Graeci et Romani eum cumVulcano/Hephaesto[2],Phoenices cumChusoro adsimulabant.

Phthas

Cum sitSocaris etiam fabrilis deus, Phthas praesertim cum saxo et lapide sociabatur.Apis eratoraculum eius. Serius cumSocare etOsiride iunctus est in Phtha-Socare-Osiride. Aspectum chthonicum habebat sub nomineTenen.

Uxor eius estSachmis vel (rarius)Bubastis. Inter liberis eius erantIphthimis,Miysis etImuthes. Erant qui eum etiamPhram genuisse ferrent.

Depingitur in specie hominismedicati, sceptrum tenens cum hieroglyphis pro "vita" "potestate" et "stabilitate." Saepe pileolum gerit.

VerbumAegyptus originem habet aḥw.t-kɜ-ptḥ "Templum Animae Phthae," quod erat nomen templo Memphiti.

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Cicero,De natura deorum 3.55: "secundus [Vulcanus] Nilo natus, Phthas ut Aegyptii appellant, quem custodem esse Aegypti volunt". Sic in editione Loeb anni 1951; in aliis autem editionibus legitur "Opas", e.g. ineditione W. Ax anni 1933.
  2. Herodotus,Euterpia 3.Diodorus Siculus, libro primoBibliothecae Historicae 13.3-4, 22.2, 57.5-8, 97.6 etc.

Nexus interni

Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Phthas&oldid=3682835"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp