Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Phonographum

E Vicipaedia
Thomas Alva Edison et suum primum phonographum

Phonographum,[1] seuphonographus[2],phonographium,[1][3]grammophonum,[1] (instrumentum phonographum sive machine phonographica),discophonum,[4]phonodiscorum versatilis machinula[4] est instrumentum quodsonos edit acu etamplifacatorio.Phonodiscos ludit. Similis estgrammophono quae machina veterior fuit.

Historia

[recensere |fontem recensere]

Thomas Edison fecit primum phonographum anno1877. Ille non bene audiebat ergo volebat sonum capere. Etiam putavit phonographum multos usus habere. Phonographo, homines poterant:

  • Epistulas scribere
  • Libros audire sicaeci erant
  • Carmina inscribere
  • Colloquiatelephonica imprimere
  • Historiam familiae inscribere
  • Horologia facere quae possent horam nuntiare domum petendi, cibum sumendi, et caetera
  • Verba novissima hominum moribundorum inscribere
  • Linguas periclitatas conservare
  • Elocutiones exercere[5]

Primus phonographus usurpavit acum ut sonum inscriberet inbratteam. Edison inscripsit haec verba: “Maria habuit parvum agnum,” sed machina aegre sonum repraesentavit. Ergo destitit phonographum perficere malensglobum igniferum elabore. Tunc, alii homines faciebant instrumentos similes phonographo Edisoniano. Edison, lucri cupidus, noluit alios homines pecuniam habere quam credebat sibi iure pertinere et ad laborem rediit. Fecit cylindrum cereum anno 1904.

Pro brattea, incylindrum cereum sonum inscripsit cultro. Edison in amplificatorium clamans, cultrum concutiebat unda sonica itaque carmen inscripsit.

Cylindrus cereus haud facile sonum expressit, ergodiscus phonographicus factus est ab Edison. Potuit discum cudere ergo facile erat exempla imprimere. Etiam discorum genera “Berliner” et “Pathe” erant, sed homines debebant alium phonographym habere ut 'Berliner,' alium ut 'Pathe' luderent. Tunc phonographum qui habuit multas cuspides ad “Berliner,” “Pathe” et discum Edisonianum ludendos, factum est ad omnium commoditatem.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae adphonographa spectant.

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. 1.01.11.2Del Col,Diccionario Auxiliar Español-Latino p. 463: "fonógrafo: phonógraphum, in; phonográphium, iin.Sin: grammóphonum."
  2. Neograece φωνογράφος
  3. Morgan,Sylva: ".rcrd phonograph phonographium (LEV.)"
  4. 4.04.1Ebbe Vilborg.Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.
  5. [1][nexus deficit]
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Phonographum&oldid=3742685"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp