Fines
Vita
Phocis fuit usque ad annum2010 una e quinque praefecturis sivenomisregionis (περιφέρεια)Graeciae Mediae, cuiuscaput eraturbsAmphissa. Reformatione administrativa anni2010 (vide:Libellus Callicratis) praefecturaeiura ad regionem Mediam Graeciam et ad duosdemosDorida etDelphos, qui coagmentatione pristinorum demorum exstiterunt, delata sunt.Territorium praefecturae nomine "Regionali Phocidis Unitate" permanet, quae 4 legatos in consilium regionale mittit, praeterea autem vipolitica caret.
Phocis hodierna a monteParnasso in oriente ad montesBardusia in occidente patet. Nomen trahit a regione antiquaPhocide, unitas regionalis autem etiam partes antiquaeLocridis acDoridis includit.
Phocidi est area 2120 km², quorum 560 km² sunt silvis tecta, 36 km² plana et reliqua montuosa. Mons Parnassus (2 459 m) terram in duas partes dividit. Unitates regionales finitimae sunt ab occidenteAetoloacarnania, a septentrionalibusPhthiotis et ab orienteBoeotia. Fines meridiani ac orientales magna ex parte silvis privati, saxosi et montuosi sunt; vallis abItea adAmphissam currit. Silvae ac loca viridia finibus occidentalibus, mediis ac septentrionalibus sunt.
Mornus fluvius, ut regioni satis aquae praebeatur, mole ac aggere praeclusus lacum artificialem format.
Regionalis Phocidis unitas divisa est in duosdemos, qui sunt (vide et tabulam):

Phocis creata estnomus Graeciae anno1947. Anno2011 ex pristino nomo (Νομός Φωκίδας) regionalis Phocidis unitas constitua est. Index sequens demonstrat demos novos ex antiquis coniunctos.[1]
| Novus demus | Pristinus demus | Sedes |
|---|---|---|
| Delphi (demus) | Delphi | Amphissa |
| Amphissa | ||
| Desphina | ||
| Galaxidium | ||
| Grabia | ||
| Itea | ||
| Callies | ||
| Parnassus | ||
| Doris (demus) | Eupalium | Lidoricium |
| Lidoricium | ||
| Tolophon | ||
| Bardusia |
Nota: Provinciis Graecis non iam est status legalis.
Vide:Phocis (regio antiqua)
Achaea ·Aetoloacarnania ·Arcadia ·Argolis ·Arta ·Attica ·Boeotia ·Cabala ·Callicum ·Carditsa ·Castoria ·Cephallenia ·Chalcidice ·Chios ·Corcyra ·Corinthia ·Cozana ·Cyclades ·Cydonia ·Dodecanesus ·Drama ·Elis ·Emathia ·Euboea ·Eurytania ·Florina ·Grebena ·Hebrus ·Heracleum ·Ioannina ·Laconia ·Larissa ·Lasithium ·Lesbos ·Leucas ·Magnesia ·Messenia ·Mons Sanctus (regio autonoma) ·Pella ·Phocis ·Phthiotis ·Pieria ·Prebeza ·Rhithymna ·Rhodope ·Samos ·Serrhae ·Thesprotia ·Thessalonica ·Tricala ·Xanthe ·Zacynthus | |
Haecstipula adgeographiam spectat.Amplifica, si potes! |