Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Phobia

E Vicipaedia
Depectus ex solo vitreo acrophobiam provocare potest.

Phobia (vocabulum ex exemplarihydrophobiae sublatum) est summa formidoirrationalis rei certae. Phobia interperturbationes anxiferas adnumeratur, namanxietas estsymptoma principale quod homo phobicus experitur. Constat phobiam esse doctum responsumanimi permoti. Constat fere inter omnes phobiam exoriri posse, simetus primitivus minaci quodam rerum statu conflatus ad alios similes locos translatus erit, saepe primo misso vel repressometu. Si quis eniminfantulus inaquis paene perierit, quamvis huius experientiae oblitus nimiaaquae formidine adfici poterit. Itaque in futuro aquas vitare tendit. Quod responsum, licet anxietatem in praesenti levet, ipsam phobiam non solum stabilire sed etiam augere potest.[1]

Phobiae in tria genera dividi solent:

Praeterea suntnyctophobis,logophobia ettrypanophobia quodtimor morbusneuropsycologicae. Atque sunt phobiae subditiciae, sicuthomophobia,Islamophobia,transphobia.xenophobia etc., quae potius ad luctationem politicam pertinent nectherapiamentis autmedicina egent.

Nexus interni

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Encyclopedia Britannica, s.v.Phobia.

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Psychologia

Haecstipula adpsychologiam spectat.Amplifica, si potes!


Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Phobia&oldid=3665905"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp