Philyra (Graece: Φιλύρα) inmythologia Graeca est filiaOceani etTethyos atque matercentauriChironis.
Varia traduntur, quomodo Philyra conceperit Chironem. Fabula notissima PhilyramCronum effugientem in equam mutatam esse narrat, quam Cronus stupravit, qui equi formam assumpserat - etiam ut animadversionemRheae mulieris evitaret.
Apollonius Rhodius autem Cronum Rheam decipientem se cum Philyra coinunxisse narrat, quos Rhea in adulterio deprehendit. Cronus fugiens in cavallum se mutavit,Oceanis in montesPelasgorum se recepit, ubiChironem peperit,"dimidius homo et dimidius equus"[1]. Eandem fabulamVergilius suscipit, qui Philyram una cumChariclo, muliere Chironis, ad tempusAchillen educavisse refert.
Hyginus contra narrat Philyram raptam pudore commotam, ut in in alteram speciem mutaretur abIove petivisse, qui eam intiliam transformavisset.