Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Philomena Romana

E Vicipaedia
Sancta Philomena

Virgo et Martyr
Attributaancora, corolla floribus rubris et albis serta
Index Sanctorum

Philomena fuitmartyrRomana et virgo.[1] Anno1802 sepulchrum incatacumba Priscilliana apud Romam inventum est, tribus tegulis clausum, in quibus picta sunt vocabula "LVMENA PAXTE CUMFI". Haec reordinari potuerunt ut “Pax tecum Filumena” legeretur. Intra sepulchrum inventa sunt ossa puellae adulescentis, aevi circiter 15 annorum, cum ampulla sanguinem continenti, quae, illis diebus, indicium martyrii habebatur. Haec reliquiaeecclesiae paroeciali apudMunianum propeNeapolim donatae sunt, ubi inscrinio positae sunt. Mox fama de mirabilibus et gratiis per intercessionem Philomenae obtentis late per Italiam increbescebat, adiuvante visione cuidamnonnae revelata, quae autumavit, inter alia, nomen Sanctae Latine significare “Filiam Luminis”, quamvis re vera nomen est Graecum, “Amandam” significans. Quo facto, cultus Sanctae latius vulgatus est.

Duae causae aliae cultum Philomenae foverunt: tum constans laus aIoanne Vianney (Curato Arsensi) ei data, tum recuperatio subita in 1835 e morbo gravissimoPaulinae Jaricot conditricisSocietatis ad Fidem Propagandam apud scrinium Philomenae. Propterea suasum estPapaeGregorio XVI cultum publicum Philomenae mandare in compluribusdioecesibusItalicis, Roma non exclusa. In1855 PapaPius IX iussit propriam Missam et proprium Officium componi.

Scholastae tamen non erant contenti, cum, ut asseruerunt, indiciaarchaeologica suggerent ossa inventa non esse ea pristinae sepulturae pertinentia, et tegulas intente reordinatas esse. Non poterat ergo sciri utrum ossa essent martyris Philomenae nomine annon. Iccirco in1960Sancta Sedes cultum Philomenae diremit et missa officiumque propria e Kalendario excisit. Nichilominus scrinium apud Munianum hodie manet. Et multiChristiani Sanctam Philomenam adhuc venerantur.

Nota

[recensere |fontem recensere]
  1. "Oxford Dictionary of Saints a Donaldo Attwater recensus"
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Philomena_Romana&oldid=3178254"
Categoriae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp