Linguae publicae suntAnglica etPhilippinica. VerbumPhilippinica significat formam altam linguae Tagalae (vulgoTagalog), quae utsermo patrius vellingua franca adhibetur et numerum loquentium maximum habet. Homines circa 170 quidem linguis vernaculis utuntur. Maximae post Tagalam numero locutorum linguae sunt sermonesCaebuanus etIlocanus.Lingua Hispanica in insulis Philippinis fere exstincta est; litteraturam tamen valde ingentem reliquit et in multis verbis omnium linguarum Philippinarum inveniri potest.
Archipelagus Philippinarum ex plus septem milibus insularum constat. Omnis terra est plus quam centum pedum milia. Equidem Philippinae partim circumdantur abOceano Pacifico.Indonesia est ad meridiem sita;Paeninsula Indosinensis ad occasum;Taivania ad aquilonem. Manila, urbs princeps portusque Philippinarum, est locus in insula Luzonia situs. Quamquam Manila non est magna urbs in Philippinis, Urbs Quezon est suburbium Manilae et habet plurimos incolas. Philippinae sunt calidae umidaeque.
Tabula Philippinarum cum quinque super-regionibus et 81 provinciis.
Philippinae in quinque super-regiones et 81 provincias dividuntur: