
Familia
Memoria
Petrus Lauri filius Lavrov (Russice Пётр Лаврович Лавров,tr.Pëtr Lavrovič Lavrov; natus die2 Iunii[1]1823 in vico Melechovo nuncregionis Pscoviensis, mortuus die25 Ianuarii[2]1900Lutetiae) fuitphilosophus,scriptor,sociologus etrerum novarum cupidusRussicus.
Petrus Lavrov educationem militarem recepit, et dein in schola militarimathematicae docebat. Philosophiae Europaeae contemporaneae studebat et nonnulla opera de hac re scripsit. Combinationem systematum philosophicorum aHegel,Feuerbach,Comte,Spencer,Proudhon,Černyševskij,Bakunin etMarx creare tentabat. Ut particeps motus revolutionariisocialistici, Lavrov anno1867 exsilium ad guberniumVologdense affectus fuit, anno1870 autem peregre in Franciamfugit, postquam ad finem vitae suaeLutetiae colebat, ubi etiamCommune Parisiorum anni 1871 participavit.
| Vicimedia Communia plura habent quae adPetrum Lavrov spectant. |
| Lexica biographica: •Den store danske •Deutsche Biographie • CommentatioTheodisce,Francogallice,Italice apudLexicon historicum Helveticum •Treccani • |