Homines pediludium ludunt.In eu,? quatenus portant velut ad fans? in quadrigis par est ad robora sui.
Pediludium[1] (Angliceassociation football,football, velsoccer, abas-soc-iation et suffixo-er), estlusus gregalis quoduae manusundenorumhominum inter se certantesfollesphaerico ludunt.Saeculo vicensimo primo ineunte, plus quam 250 000 000 lusores in plus quam ducentiscivitatibus pediludium interdum ludunt, quod ergo est lusus populo orbis terrarum gratissimus.[2][3][4][5] Ludus in rectangularigraminis velviridisherbae artificiosae campo fit, singulisportis in medio quoque fine breviore constitutis. Propositum lusorium est puncta acquirere, folle in portam seu ianuam oppositam propulso.
Generaliter inter ludendum solumianitores follemmanibus velbracchiis tangere sinuntur, dum alii lusores usitatepedibus follem tangunt, aliquando trunco velcapite utentes ad intercipiendum follem inaere moventem. Lusu finito, turma cui sunt plures portae e certamine victrix evadit; si autem certantibus manibus est eadem punctorum summa, aequalitas declaratur, vel tempus additicium et, aequalitate permanente, iactus poenales habentur.Leges pediludii in Anglia aThe Football Association anno1863 primum ascitae sunt, quae se posthac evolverunt. Pediludium inter civitates aFIFA administratur,organizatione quaeCertamen Mundanum Pedilusorium quoque quadriennio ordinat.[6]
Pediludium,vocabulum originis recentis, in pluribus lexicis datur.[1][7] Alia vocabula proposita suntfolliludiu?[7] etpedifolium[7].Pedilusor inPromptorio parvulorum circa annum1440 edito reperitur: "Camper, or playar at þe fotte balle: Pedilusor, -ris; masc., 3.";[8] hoc autem non ludum associationis, sed rudem ludum mediaevelem significat. Praeterpedilusor, apudscriptores recentes reperiunturpedilustrix,follilusor,follilustrix,lusor pedifollis.
Persaecula varii fuerunt ludi in quibus pila pede feritur. Inter ludos antiquos simillimus hodierni ludi fortasse fuitcujuSinarum. Aliquando citanturepiscyrus velphaenindaGraecorum etharpastumRomanorum, in quibus autem ludis manus adhibebantur. EtiamMedio Aevo ludi similes ludebantur, quorum leges per regiones variabant.
Conatibus pediludii ordinandi perseverantibus,Consociatio pediludii Anglica (The Football Association) anno1863 constituta est, quae primum mane die26 Octobris huius anni in Taberna Francomurariorum in Magna Platea Reginae Londinii congressa est. Eodem loco deinde quinque conventus inter Octobrem et Decembrem mensem acti sunt, in quibus primus amplus liber regularum creatus est. In ultimo coventu primus praefectus aerarii Consocationis pediludii societatem suam a consociatione subduxit propter duas leges in conventu priori ablatas, quarum prima lusores pila in manu currere sinebat, altera lusores cursum aliorum impedire tibiis feriendis (hacking), pedibus supplantandis, vel corporibus tenendis. Exemplum eius secutae sunt aliae societates moribusharpasti Rugbeiensis faventes, quae Consociationem pediludii non intraverunt, sed anno1871Unionem pediludii Rugbeiensis creaverunt. Deinde undecim societates reliquae,Ebenezer Cobb Morley duce, primas tredecim ludi leges confirmaverunt, inter quas erat notiofair catch, captura pilae manibus, quae postea abolita est sed in aliis pediludii generibus mansit. Societas Sefeldensis propriis regulis lusit usque ad annos 1870, sed Consociatio nonnullas leges Sefeldenses accepit, donec parum inter ludos discriminis fuit.
Vetustissimum pediludii consociationis certamen estFA Cup (Calix, seu tropaeum, consociationis pedilusoriae), anno1871 aCarolo Alcock institutum, in quo manus Anglicae etiamnunc inter se certant. Alcock etiam auctor fuit primi ludi inter nationes facti, anno 1872Glaswegiae a manibus Scotica et Anglica lusi.Prima liga etiam in Anglia sita est,Birminghamiae anno 1888 aGulielmo McGregor, rectore societatisAston Villa constituta, primum duodecim societates mediarum terrarum et Angliae septentrionalis continens.
Leges ludi decernuntur a Consilio internationali pediludii consociationis (International Football Association Board, IFAB), anno 1886 creato, postquam consociationes Anglica, Scotica, Cambrica, atque HibernicaMancuniae congressae sunt.Foederatio pedilusoria internationalis (FIFA) anno1904Lutetiae condita est, se leges Consociationis Anglicae sequi declarans. Ludo favorem populorum per orbem terrarum accipiente, legati FIFA in IFAB anno 1913 admissi sunt. Consilium nunc quattuor legatos FIFA et singulos legatos ex Anglia, Scotia, Cambria, atqueHibernia Septentrionalis comprehendit.
Hodie pediludium in omnibus fere civitatibus luditur. Milliones hominum saepe in stadia eunt ad manus dilectas sequendas, et milliarda ludum intelevisione velinterrete spectant, hoc est omnium ludorum maximus numerus spectatorum televisionis. Ludus apud amatoribus gratus est: inspectione FIFA anno 2001 facta, plus quam 240 milliones hominum in plus quam 200 civitatibus saepe pediludium ludant.
In multibus orbis regionibus pediludium magnos animi affectus movet; pars gravis est vitae singulorum spectatorum, communitatum, ac nationum. Pacem proficere potest, ut cum manus pedilusoriaLitoris Eburnei in bello civili anni 2006 indutias inter factiones facere adiuvit; sed etiam vires excitare potest, ut cum inBellum pediludii anni1969 tumultus circa ludum interHonduriam etSalvatoriam certamen prius aggravavit.
Pediludium a duobus gregibus in campo finito luditur,arbitro iudicante. Principale lusus propositum est follem in portam reticulatam propellere ut puncta obtineantur. Post nonaginta minutas, manus pluria puncta habens vincit.
Manus pedilusoria undecim lusores continet. Solent essequattuor defensores, qui manent in extrema campi parte ut portam suam custodiant. Sunt duo oppugnatores, qui manent in opposita campi parte, prope portam alterius manus et follem immittere in portam adversariam conantur. Sunt quattuor mediocampistae qui manent in media campi parte ut ceteris gregalibus omnibus auxilio sint. Unicuique turmae est unusportarius, qui prope portam seu ianuam manet ut prohibeat quominus follis eam intret.
In media parte campi arbiter follem ponit, et cum significat competitoribus follem licet pede tangere ut ludus incipiatur. Follis traditur interpedes ne altera manus subripiat, ut follem moveant ad portam gregis adversarii et eum in ianuam immittere conentur.
Tantum ianitori licetmanibus uti; ceteris autem lusoribus manibus ac bracchiis uti non licet. Si lusor follem tangit manibus sive bracchiis, grex eius poena afficitur et pilae possessio commutatur alteri turmae ut follis reducatur calcitratu libero.
Follis intra confinium manere debet. Si lusor efficit ut follis ex obliquis campi finibus exeat, in poenam manus eius incurrit et pilae possessio commutatur alteri manui qua re lusori licet tenere follem manibus ut follem in campum supercaput ambabus manibus tactum iaciendo reducat. Si lusor quivis efficit ut follis ex finibus per rectanguli lusorii latus, in quo sui gregis ianua est, exeat, eius turma poena item afficitur et possessio follis commutatur alteri manui, qua re follis ponetur in angulo campi confinii ut follis intro reducatur calcitratu angulari.
Leges pediludii hodie septendecim sunt, quarum quaeque nonnullas normas comprehendit, et aCollegio Pedilusorio Internationali (IFAB) regulantur. Primus codex legum fuit Codex Cantabrigiensis anno1848 conscriptus, sed initium pediludii hodierni anno1863 situm est, cum recensConsociatio Pedilusoria Anglica (The Football Association) codicem tredecim legum conscripsit. Illinc vero leges mutatae et accretae sunt.
Campus lusoriusrectangularis et gramine naturali aut artificioso opertus esse debet. Termini longiores 'lineae laterales' et breviores 'lineae metae' appellantur et in medio campi 'linea media' lineis metae parallela campum in partes duas dividit. In medio utriusque lineae metae duo pali verticales palo perpendiculari coniunctos sunt: id est porta (sive ianua), cuius pars exteriorrete operitur. Apud portam etiam area portae (minor) et area poenalis (maior) sunt. In area poenali undecimmetra a porta punctum poenale est.
Follis lusorius sphaericus et de corio aut de alia materia adaequata confectus esse debet. Mensuracirculi eius inter 68 et 70centimetra atquemassae inter 410 et 450gramma esse debet.
Utraque turma eodem tempore usque ad undenos lusores tantum in lusu habere potest, singuli e quibus officioportarii (sive ianitoris) funguntur qui soli ipsi follem brachiis tangere et manu tollere possunt (sed tantum dum in area poenali sua insunt). Si una e duabus turmis minus quam septem lusores in campo habet, statim lusum 0−3 perdit. Utraque turma usque ad ternos lusores eodem lusu substituere potest et inter ternos et septenos lusores supplentes habere potest. Hic numerus substitutionum in certaminibus non publicis mutari potest.
Apparatus fundamentalis lusoribustunicula (longa aut brevis),femoralia,udones,tegimen tibiale etcalcei est. Nulla ornamenta periculosa a lusoribus portari possunt. Utraque turmacolores diversos a contraria induere debet et portarius quidem diversos colores a collusoribus suis lusoribusque adversariis.
Lusus abarbitro qui maximam auctoritatem et potestatemleges exercendi habet inspicitur. Arbiter plenam potestatem consilia mutandi,tempus metiendi, lusum finiendi aut dilatandi aut intermittendi, iniurias et improbitates puniendi habet. Sententiae arbitri inter lusum terminales sunt et ipse solus eas mutare potest si opportunum id iudicat.
Duo arbitri adiutores arbitro iuvando ad leges exercendas apponuntur. Generaliter arbitri adiutores per exteriorem partem lineae lateralis ad lusum melius inspiciendum currunt et ideo nonnumquam illi nomine 'iudices lineares' appellantur. Lineares parvumvexillum quo signa ad arbitrum facere possunt habent. Etiam quartus arbiter generaliter apudsedilia turmalia arbitro iuvando ad leges inter supplentes et exercitatores exercendas apponitur.
Lusus 90minuta longum est in duas aequas partes minutorum 45 divisus quae interstitionem usque ad 15 minuta longam habent. Tempore utriusque partis consummato, arbiter tempus amissum ob substitutiones, vulnerationes et alia recuperare potest tempore lusus dilatando.
Lusus cum iactu initiali incipit, iactus initialis vero non tantum in initio lusus fit sed etiam post portam expugnatam, in initio temporis secundi et in initiotemporum additiciorum. Ante initium lusussortitio fit in qua pars campi ubi utraque turma defendat et turma quae iactum initialem faciet constituitur. Initio temporis secundi turmae partes campi permutant et iactus initialis tum ab altera turma fit. Iactus initialis e puncto centrali fit et omnes lusores ante iactum in campo suo manere debent.
Si follis e campo per lineam lateralem aut lineam metae exierit aut si lusus ab arbitro intermissus erit, follis extra ludendo erit. Ceterum in ludendo erit.
Oppugnatorcaeruleus parte sinistra in loco seorso est quia post paenultimum defensorem (linea punctorum) et follem est
Cum follis totus lineam metae inter tres palos portae transierit, porta expugnabitur et turma expugnatrix punctum accipiet. Turma quae tempore consummato plurima puncta habuerit vinciet. Si certamen aequalitatem punctorum non siverit et tempore lusus consummato aequalitas fuerit, tum tempus additicium ludi debebit. Si etiam post tempus additicium aequalitas manserit, seriespoenalium iacietur.
In loco seorso esse per se iniuria non est, sin lusor in loco seorso lusionem participaverit iniuriam committet. Lusor in loco seorso erit cum propius a linea metae quam et paenultimus lusor adversarius et follis fuerit. In campo suo aut post iactum a porta, lateralem aut angularem lusor numquam in loco seorso erit.
Arbiter potestatem monendi atque expellendi lusores habet. Arbiter chartulis coloratis ad monitiones et expulsiones indicandas utitur. Si aliqui lusor monetur,chartula flava et, si expulsatur,chartula rubra ei monstratur.
Lusor chartula flava moneri poterit si aliquam harum improbitatum commiserit:
Iactus liberi directi aut indirecti esse possunt. Si follis de iactu directi in portam directe intraverit, punctum concedetur. De iactu indirecti autem punctum concedetur tantum si, antequam follis in portam intraverit, ab aliquo lusore tactus erit. Iactu libero calcitrando follis quietus esse debet et lusor qui follem calcitraverit eum denuo tangere non poterit si nullus alius lusor antea eum tetigerit. Omnes lusores turmae contrariae 9,15 metra a folle ante iactum manere debebunt.
Si iactus directus post iniuriam in area poenali contraria concesserit, tumiactus poenalis calcitrabitur. Iactus poenalis e puncto poenali ad portam tantum calcitrabitur etportarius in linea portae suae ante iactum manere debebit. Omnes alii lusores in campo nisi lusor calcitrans 9,15 metra a puncto poenali, extra aream poenalem et post follem manere debebunt. Iactu poenali calcitrato lusor iaciens follem tangere non poterit antequam alius lusor eum tetigerit.
Iactus lateralis modus ad lusum redendi est postquam follis per lineas laterales e campo exiit. Iactus adversariis lusoris qui ultimus follem tetigerit concedet. Lusor iaciens follem cum duabus manibus supercaput suum de loco ubi follis campo exierit emittere debebit. Lusor iaciens follem tangere non poterit antequam alius lusor eum tetigerit. Porta de iactu laterali expugnari non potest.
Iactus a porta modus ad lusum redendi est postquam follis per lineam metae e campo exierit si lusor qui ultimus follem tetigerit oppugnator istius portae fuerit et nisi porta expugnata erit. Iactus a porta ex area portae folle in solo quieto a turma defenstrice calcitrabitur, adversarii extra aream poenalem manere debent et lusor iaciens follem tangere non poterit antequam alius lusor eum tetigerit.
Iactus angularis modus ad lusum redendi est postquam follis per lineam metae e campo exierit si lusor qui ultimus follem tetigerit defensor istius portae fuerit et nisi porta expugnata erit. Iactus angularis ex angulo folle in solo quieto a turma oppugnatrice calcitrabitur sicut iactus liber directus et lusor iaciens follem tangere non poterit antequam alius lusor eum tetigerit.
↑Mueller, Frederick; Cantu; Van Camp, Steven (1996). "Team Sports". Catastrophic Injuries in High School and College Sports. Champaign Illinoesiae: Human Kinetics. p. 57. ISBN0-87322-674-7
Bott, Dieter, Marvin Chlada, et Gerd Dembowski.1998.Ball und Birne: Zur Kritik der herrschenden Fußballkultur. Hamburgi: VSA.ISBN 3-87975-711-9.
Bredekamp, Horst.2006.Florentiner Fußball: Die Renaissance der Spiele. Ed. nova. Berolini: Wagenbach.ISBN 3-8031-2397-6.
Brändle, Fabian, et Christian Koller.2002.Goooal!!! Kultur- und Sozialgeschichte des modernen Fußballs. Zurich: Verlag orell füssli.ISBN 3-280-02815-9.
Bündnis Aktiver Fußballfans BAFF, ed.2004.Ballbesitz ist Diebstahl. Göttingen: Verlag die Werkstatt.ISBN 3-89533-430-8.