Patroclus (GraeceΠάτροκλος,filiusOpuntiorum regis Menoetii[1] et Philomelae, est unus ex viris fortibus adTroiam pugnantibus, amicus armorumque sociusAchillis inmythologia Graeca. Nomen eius poetice, e. g. abEnnio poeta, inPatricoles (idem acPatrokles, Πατροκλῆς) latinegloria patris immutatum est.[2]
Tumulus quod vulgo "sepulchrum Achillis" appellabant e libroHenrici Schliemann (1875).
Fatum Patrocli inIliade narratur. Carmine vicesimo tertio Patrocli umbra narrat quomodo talis ludens adhuc puerulus subita ira commotus alium puerum olim nolens occiderit atque Menoetius pater eum Opunte inPhthiam apudPeleum duxerit ubi comes Achillis educatus est[3]. Ambo igitur simul in bellum Troianum profecti sunt. At carmine primoAgamemnon gravem iniuriam Achilli intulit,Briseide captiva adimenda. Tum Achilles e pugna recessit atque cum omnibusMyrmidonibus ad tentoria resedit. At aliquanto postea, cum iamHectore duce Troes victores ad naves pervenissent quas incendere cupiebant, Patroclus lacrimans Achillem rogavit ut sibi Myrmidones Achaeis auxilio ducere liceret. Adnuit magnanimus Achilles qui arma sua quoque amico praestitit. Ita Patroclus hostes a navibus primo quidem reppulit atque etiamSarpedonem, Iovis filium etLyciorum ducem, occidit sed impetu elatus Troianos fugientes persecutus ab Hectore occiditur. Achilles amici memoriam praeclarisludis funebribus honoravit quorum certamina Homerus diligenter describebat etVergilio libro quintoAeneidis imitanda reliquit. Postea in locoAchilleo appellato ossa Patrocli et Achillis uno tumulo sepulta una quieverunt[4].