Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Patres Apostolici

E Vicipaedia

Patres Apostolici appellantur auctoresChristianisaeculi primi exeuntis etsaeculi secundi ineuntis, quiapostolos novisse putantur vel magnam ab iis vim acceperunt,Patres Ecclesiae ergo generationis secundae et tertiae. Item Canon litterarum ab iis Patribus Ecclesiae scriptarumPatres Apostolici vocatur.

PapaBenedictus XVI eos "generatio ecclesiae secunda post apostolos" appellavit.[1]

Nonnulli Patres Apostolici praeterea in aliis litteris memorantur, de aliis notitiae biographicae certae desunt. Quod omnes universos attinet, fontes historici ceteris epochis ecclesiasticis longe parcius fluunt.

Patres Apostololici

[recensere |fontem recensere]

Nonnulli harum litterarum (Epistula Barnabae, Prima epistula Clementis, Pastor Hermae, Didache) saeculis secundo tertioque interdum adcanonemNovi Testamenti numerabantur, sed definitive non assumptae sunt.

Hae litterae maximi ponderis sunt adEcclesiam antiquam illius temporis cognsoscendam.

Alii ecclesiae antiquae scriptores illustres, qui autem, quoniam serius vixerunt, in numero Patrum Apostolicorum non habentur, sedPatres Ecclesiae appellantur, suntIrenaeus Lugdunensis,Iustinus Martyr,Tertullianus,Clemens Alexandrinus,Origenes etCyprianus Carthaginiesis.

Canon "Patrum Apostolicorum"

[recensere |fontem recensere]
  1. Doctrina Duodecim Apostolorum (Didaché)
  2. Epistula Barnabae
  3. Epistula prima Clementis
  4. Epistula secunda Clementis
  5. Epistulae Ignatianae:
    1. Epistula ad Ephesios
    2. Epistula ad Magnesios
    3. Epistula ad Trallianos
    4. Epistula ad Romanos
    5. Epistula ad Philadelphinos
    6. Epistula ad Smyrnaeos
    7. Epistula ad Polycarpum
  6. Litterae a atque dePolycarpo:
    1. Epistula Polycarpi
    2. Martyrium Polycarpi
  7. Epistula ad Diognetum
  8. Pastor Hermae
  9. FragmentaPapiae et fragmentumQuadrati

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
  • Die Apostolischen Väter. Griechisch-deutsche Parallelausgabe. JCB Mohr, Tubingae 1992,ISBN 3-16-145887-7
  • Les Pères apostoliques, Texte intégral, Cerf,2006. Etiamin interrete
  • Norbert Brox, Georg Kretschmar, Kurt Niederwimmer (Ed.):Kommentar zu den Apostolischen Vätern (KAV). Vandenhoeck & Ruprecht, Gottingae 1989ss. * Heinrich Kihn:Der Ursprung des Briefes an Diognet. Herder, Freiburg im Breisgau 1882 (in interrete)
  • Wilhelm Pratscher (Ed.):Die Apostolischen Väter. Eine Einleitung. Vandenhoeck & Ruprecht, Gottingae 2009.ISBN 978-3-525-03637-2.

Nexus interni

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Catechesis de Clemente Romano,[1]

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Patres_Apostolici&oldid=3182764"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp