Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Parsec

E Vicipaedia
Parsec sic illustrari potest.
De mensura parallaxis propinquarum stellarum

Parsec[1][2] (indecl.n.; “distantia quaeparallaxi uniussecundi congruit”,verbum amalgamatum),pc notatum, estunitaslongitudinis quae ad magnas distantias intercorpora caelestia mētiendas (maiores quamSystema Solare) adhibetur. Unum parsec est idem ac circiter 3.26anni luce mensi, seu 206.265unitates astronomicae (UA), seu 30.9 trillioneschiliometrorum.

Parsec per mensuramparallaxis(en) et usumtrigonometriae computatur, atque definitur illud intervallum quo una unitas astronomicaangulum unius secundi (i.e.13600 gradūs) subtendit.[3][4] Stella nobis proxima,Proxima Centauri, circiter 1.3 parsec, seu 4.2annos luce mensos, aSole distat: nam ab illa distantia visum, intervallum interTellurem et Solem angulum paulo minorem quam unum secundum comprehendit.[5] Pleraequestellaenudo oculo(en) conspicuae minus quam pauca centena parsec, remotissimae autem pauca milia parsec a Sole distant.Galaxias Andromedae fere700000 parsec distat a Sole.[6]

Herbertus Hall Turner(en)astronomusBritannicus primus anno1913 ita excogitavit parsec ut computationem distantiarum astronomicarum per indicia observata expediret.[7] Partim propter hoc,astronomia etastrophysica tali unitati favent, etsi per usum communem necnon per litteras ad scientiam divulgandam unitas anni luce mensi saepe promineat. Etiamsi parsec ad breviores distantias intragalaxiamViae Lacteae adhiberi soleat, multipla eiusdem unitatis ad maioresUniversi partes adhibentur:e.g. kiloparsec (kpc), quod distantiamcorporum caelestium prope Viam Lacteam mētītur, megaparsec (Mpc), quod distantiam mētīturgalaxiarum propiores, et gigaparsec (Gpc), ad permultaquasaria et remotissimos galaxias referendas.

MenseAugusto2015,Unio Astronomica Internationalis (UAI)Resolutionem B2 decrevit, quae definitionem certam dedit parsec. Secundum talem definitionem parsec est exacte648000𝜋UA, vel fere30856775814913673metra (secundum formam exactam unitatis astronomicae per metra expressae anni2012). Haec aperte sinit parsec etiam veteri definitioni parvi anguli—quae in multis fontibus astronomicis hactenus invenitur—congruere.[8][9]

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Cf.Selvaggi, Philippus (1959).Cosmologia.Romae:Pontificia Universitas Gregoriana.p. 336, n. 2: “Primae distantiae stellares calculatae sunt fere eodem tempore aT. Henderson(en),F. G. W. Struve etF. W. Bessel (1837–1838); stella nobis propinquiorα Centauri distat fere tercenties millies magis quamTerra aSole, id est circiter 4·1013km, seu paulo magis quam 4annis lucis.Unitas usualis pro distantiis stellaribus est distantia percursa a luce uno anno, quae est fere 1013km. At «unitas astronomica» vocatur distantia media inter Terram et Solem, quae est circiter 150 millioneskm; saepe etiam adhibeturparsec, seu distantia in qua parallaxis obiecti considerati est unius secundi: scilicet, quia parallaxis est translatio annua, quae in stellis observatur propter motum Terrae circa Solem, parsec est distantia in qua unitas astronomica apparet sub angulo unius secundi: 1 parsec = 3.258a. 1. = 3.09·1013Km.”
  2. Cf.versionem Latinam vocabuli TheodisciParsec apudLucusaltianum, Petrum (2025).Lexicon Latinum Hodiernum Lucusaltianum: Tom. V, M–Q (ed. XXV)[PDF].Lentiae: Petrus Lucusaltianus. p. 234.
  3. Cosmic Distance Scales – The Milky Way.
  4. Cf. “subtendo” apudForcellini, Aegidium;Furlanetto, Iosephum red.;Corradini, Franciscum cur.; etPerin, Iosephum cur. (1733-1965).Lexicon Totius Latinitatis. Tom. IVa[PDF].Bononiae:Arnaldus Forni. p. 559.
  5. Benedict, G. F..Astrometric Stability and Precision of Fine Guidance Sensor #3: The Parallax and Proper Motion of Proxima Centauri.Proceedings of the HST Calibration Workshop. pp. 380–384.
  6. Farthest Stars (). StarDate.
  7. Cf.Dyson, F. W. (Martio1913).The distribution in space of the stars in Carrington's Circumpolar Catalogue.Monthly Notices of the Royal Astronomical Society.73 (5). p. 342.doi:10.1093/mnras/73.5.334.bibcode:1913MNRAS..73..334D: “[paragrapho 14, pagina 342] Taking the unit of distance R* to be that corresponding to a parallax of 1″·0 [… Annotatio:]
    * There is need for a name for this unit of distance. Mr.Charlier has suggestedSiriometer, but if the violence to the Greek language can be overlooked, the wordAstron might be adopted. ProfessorTurner suggestsParsec, which may be taken as an abbreviated form of ‘a distance corresponding to a parallax of one second’.”
  8. Cox, Arthurus N.red. (2000).Allen's Astrophysical Quantities (4a. ed.).Novi Eboraci: AIP Press / Springer.ISBN978-0387987460.bibcode:2000asqu.book.....C.
  9. Binney, Iacobus& Tremaine, Scott ().Galactic Dynamics (2a. ed.). Princeton, NJ: Princeton University Press.ISBN978-0-691-13026-2.bibcode:2008gady.book.....B.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae adparsec spectant.
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Parsec&oldid=3944037"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2026 Movatter.jp