Paretymologia (ab verbisGraecis παρά 'contra' +etymologia) velfalsa etymologia est vocabulorum originis explanatio quae a principiis inlinguistica historica stabilitis observatisque abhorret.
Iam diu etymologia inter homines doctissimos male audivit. ItaqueVoltarius fertur dixisse etymologiam esse scientiam, ubi vocales nihil et consonantes parum faciant.[1] Reapse de ea loquitur, quae hodie paretymologia appellatur. Saepenumero quidem paretymologia eadem esse putatur atqueetymologia popularis, sed compluribus de causis errores etymologiarum aut exstiterunt aut facti sunt.
Isidorus inEtymologiarum libro undecimo de origine nominismortis ita explanat:[2] Mortem dictam essemortem
quod sit amara;
aMarte, qui est effectormortium (itemEtym. 8,11,51);
amorsu hominis primi, quod vetitae arboris pomummordensmortem incurrit.
Cunctae harum trium etymologiarum dependent a comparatione sonorum [mar]/[mor] auditu similium, et eodem tempore adduntur rationes, cursignificatione congruant. Huius generis comparationes Theodisce "Kling-Klang-Vergleichungen" appellantur, sed re vera nullam aliam explanandi rationem habebat Antiquitas quam sonorum auditionem aut opinationem mutuationis vocabulorum.
Nonnumquam quaedamlegenda urbana animum impellit ad etymologias fingendas. Apud antiquos fama percrebruerat ursas informes generare partus, qui "sunt candida informisque caro",[3] quam "lambendo mater in artus / fingit et in formam, quantum capit ipsa, reducit".[4] Hac fama ursus etiam etymologiam sibi contraxit, quae Isidoro intercessore ad nos pervenit:ursum esse quasiorsum, quodore formet fetum.[5]
Tertia etymologia mortis ab Isidoro commemorata docetmortem abmorsu pomi generi humano inductam esse. Ita doctrinapeccati originalis etymologia aucta est itemque mors peraetiologiam explanata.
Notissima est etymologia illaDominicanorum per quam re vera Domini canes esse autumantur. Haec figura etymologica ambigua est intellectu. Ab antiquo canes haud magni habebantur. Itaque quiqui canes appellarentur aliquid mali pariendi compotes simpliciter ducebantur. Quae cum ita sint, Dominicani cumFranciscanis doctissimis facundissimisque comparati fidem Christianam quasi latrando docere putabantur. At canes etiam vigilare constat, quo intellectu effectum est, ut in meliore luce viderentur. Hoc intellectu benevolentiore Dominicani vigiles fidei exstiterunt, ut apparet in imagine abAndrea de Florentia picta. Canes in ima imagine expositi sunt Dominicani agnos Christianos custodientes, quorum ovile sub pedibus papae Urbani V a sinistra situm est.[6]
Media parsCratyli, dialogi aPlatone scripti, longissimam numerat seriem etymologiarum, quarum plurimae, si de ratione linguisticae historicae nostri temporis iudicantur, haud probabiles sunt, immo absurdissimae videntur. Paene credi potest has etymologias profecto per iocum esse fictas. Sin autem facete factae sunt, cui consilio serviant, quaerendum est. Sunt qui Socratem arbitrentur de eo iocari, quo animo philosophi de lingua et veritate antea disseruerint. Sed hoc opinionem fallit, nam etymologiae aSocrate propositae a posteritate, e.g.Cicerone, serio usu receptae sunt. Si ioco factae essent, vix tanta observantia repetitae essent. Itaque haud alienum a vero esse videtur, si Platonem autumamus certe credidisse etymologiis Socratis ore propositis indicari, quomodo antiquitas de veritate cogitaverit.[7] Nam nominibus in partes digestis verae significationes velut ab absconditis ad lumen surgunt.
S littera prima miniaturam continet, quaMoyses a filiaPharaonis repertus depingitur. Imago e Breviario Abbatiae Cerotensis excerpta (saec. XIV).
Etymologiae sensu stricto populares non sunt vocum explanationes a philologis, textuum commentatoribus aut philosophis confictae sed sunt potius novae vocum definitiones a quibuslibet loquentibus ultro factae et a plurimis ad usum dignatae. Quae cum ita sint, etymologiae populares ex usu linguae cotidiano nascuntur: mutationibus linguisticis intersunt, cum novum intellectum vocabulis impertiunt.
Ut exemplum proferamus, constatminiaturam (Fr.miniature,It.miniatura) hodie picturam parvam, in Latinitate autem Medii Aevi picturam miniatam sive imaginemminio pictam significare. Haec immutatio significationis ex eo nata est quod primarum litterarum ornamenta manuscriptis illuminatis, quae dicuntur, allata etminio picta et inminimam formam redacta sunt. Animis ab minio ad minimam formam attentis effectum est ut voxminiaturae nova vi imbueretur.
↑"C'est une science où les voyelles ne sont rien, et les consonnes fort peu de chose."
↑Isid.Etym. 11,2,31 Mors dicta, quod sit amara, vel a Marte, qui est effector mortium sive mors a morsu hominis primi, quod vetitae arboris pomum mordens mortem incurrit.
↑Plin.Nat. 8, 126. Haec notio iam abAristotele profertur, qui tamen sententiam voce σχεδόν 'paene, fere' mitigat:Historia Animalium 579a24sq (Bekker) καὶ σχεδὸν ἀδιάρθρωτα τὰ σκέλη καὶ τὰ πλεῖστα τῶν μορίων ('et paene sine articulis crura plurimaque membra').
↑Ovid.Met. 15, 380-381; cf.Petr.fr. (apudAnthologiam Latinam 690,3 Riese) "Sic format lingua fetum cum protulit ursa".
↑Isid.Etym. 12,2,22 "Ursus fertur dictus quod ore suo formet fetus, quasi orsus. Nam aiunt eos informes generare partus, et carnem quandam nasci quam mater lambendo in membra conponit".
↑Hanc imaginem Soror Mary Aquinas Devlin interpretata est; vide "An English Knight of the Garter in the Spanish chapel in Florence",Speculum 4, 1929, 270-281.
↑Hoc modo de etymologiis Socratico-Platonicis cogitat David Sedley (The etymologies in Plato'sCratylus.Journal of Hellenic Studies 118, 1998, 140-154).