Parenthesis(-is,f.) est signum graphicum in scriptione interlitteras autnumeros additum. Saepe particulae sententiarum autmathematicarumformularum quae ad sensum dividendae sunt a reliquo inter parentheses duas includuntur. Parenthesescalamo depinguntur, cum scribatur manu, aut imprimunturcomputatore scriptae.
Parentheseon quattuor genera sunt:
( ) Parenthesis circularis, inter litteras, signa aut numeros pariter inserta.
[ ] Parenthesis quadra, praecipue in mathematicis formulis, sed etiam in peculiaribus integrationibus scriptionis inserta.Philologi, textus perquirentes exantiquitate traditos his signis sive verba sive litteras signare solent, quas per interpolationem introductas putant tollendas.
{ } Parenthesis ungulata vel flexuosa, in mathematicis formulis inserta; rare addita ad comprehendendos ordines verborum verticaliter dispositorum.
< > Parenthesis angularis, rare inserta, saepe delectione scribentis. Philologis autemmos est, vel litteras vel verba his signis inclusa ad inserendum proponere, ut textum corruptum redintegrent vellacunam manifestam compleant.
Primum recludunt enim parentheses sectiones scriptionis et, ut apudServium, legimus: "parenthesis est, quotiens remota de medio sententia integersermo perdurat."[1]
Secundum numeros mathematicaquesigna, ad monstrandum quomodo inter sese combinentur. Mathematicumsystema statuit parentheses circulares interiores, quadras medias, ungulatas autem extremas esse.
Aequatio ficta in qua usus parentheseon ostenditur: