ToponymumParaquaria (HispaniceParaguay ;GuaraniceParaguái) relative incertam originem habet; elingua Guaranica provenire et initio adParaquarium flumen retulisse scitur, nihilominus fide digna significatietymologia hac in lingua non est. Probabiles alternativae 'aquae maris' (epara 'mare',gua originem denotante, ety 'aquam', toto 'aquam emari venientem' significante, ubimare veri simile adPantanal refert) autpajagua-y ('aqua' sive 'flumenPaiaguarum') modificatio sunt.Guaranice nomenParaguái scribi solet et nomineParaguay alinquando utitur ad referendam urbemAssumptionis.
NumerosiIesuitae etcoloni hanc urbem transiverunt. Inter annos1610 et1767, Iesuitae inIndos Guaraniticos Iesuiticae provinciae Paraquariae quae praesentis Paraquariae partem, etiamBrasiliae partem etArgentinae partem (praesentem Argentinam provinciamMissionum) comprehendebat dominabantur. Iesuitica praesentia praesertim patefacta est propter creationem, ex anno1609, "reductionum," quae a plurimis centis aut milibusIndorum sedentarizatorum et a duobus Ieduitis inspectorum compositi vici erant. Hoctenus de "Communismo Christiano" (secundumChlodovechum Lugon) loqui potest, quia vita populi Guaranitici communitaria erat (adhuc quoque matutino distributio ferramentorum laborandorum agrorum) et a religione valde imperata (obligatoria missa hora 5:30 a.m. et dies religiosis celebrationibus directus).
Anno1611, per edictaGraccurris (Hispanice:Alfaro),Hispanica monarchia huic instituto clarum legisferum fundamentum suppeditavit. ReductionesCaucasiis,Nigritis,Mixticiis prohibitae sunt. Indi abincommendationis (Hispanice:encomienda) systemate exempti sunt, secundum quod Indi, colono commendati sunt ab quo protectionem et Christianam instructionem pro labore in eius fundo aut industria accipere debebant.
Provincia Paraquariae adviceregnum SuperiorisPeruviae usque ad viceregniFluvii Argentei creationem anno1778 pertinebat, cuiusIntendentiarum una Paraquaria anno1783 facta est et in strategica regione, loco transitus inter Peruvianas fodinas (praesertimPotosiasargentarias inBolivia) etBonaëropolis portum per quem metalla inHispaniam adveniebant, sita erat. Ergo, reductionum oeconomia ad fodinalem activitatem ligabatur: Indi Guaranitici armentum carni et corio (quo praesertim utuntur ad fabricandos saccos fossoribus) et mulas materiam in abruptis fodinalibus regionibus translaturas alebant.
Domus Libertatis (1811)
Iesuitarum reductionum systema abHispanicis etLusitanicis colonis vituperatur, quia edictaGraccurris Guaraniticos Indosincommendationi demebant. Colonorum excipiendorum servorum cupidorum incursiones instructae sunt, quia reductiones magnam Indorum quantitatem in eodem loco colligebantur. Diserte hoc accidit annis fere 1630/1640, cumVexillariorum (Lusice:Bandeirantes), proximae urbisPaulistanae Lusitanorum colonorum, incursionibus. Eapropter,Hispaniae rex Indos Guaraniticos armari etmilites subitarios constitui auctorizavit. Anno1641,proelium Mbororense (Hispanice:batalla de Mbororé) evenit, in quoGuaranitici Indi et suiIesuitaePaulistanos vicerunt. Haec contentiones etiam inter duo magna imperia,Hispanicum etLusitanicum, aemulationi coniunguntur. ANicolao del Techo historia provinciae Paraquariae Societatis Iesu scripta est. Iesuita alter, qui de populis Paraquariae librum illustrem composuit,Martinus Dobrizhoffer fuit.
Anno1750, foedusMatritense sive de finibus inter Hispanicam et Lusitanicam monarchias obsignatum est: pro Lusitanorum evacuatione e locoColoniae (ubi Lusitanae merx illicita et comminatio superBonaëropoli, in alteraFluvii Argentei ora sitae, erant), rex Hispaniae, qui ergo Iesuitis zonae administrationem dedit, septem reductionesfluminis Uraquarii Oriente sitas evacuare et Lusitanis hoc territorium cedere debebat. Guaraniticorum Indorum recusatio inBello Septem Reductionum inter annos1754 et1756 manifestata est subNicolai Neengiru,cacici sive ducis traditionalis etcorregidoris sive reductionis praesidis, aegide.
Hic eventus rumores tunc in Europa circulantes corroboravit, ut haec reductiones vera Civitas intra Civitatem penes Iesuitas, qui Guaraniticis Indis uterentur ut contra Hispanos et Lusitanos denique pugnarent. Rumor etiam hanc Civitatem ab imperatore (nominato "Neengiru", velut Nicolai cognomine) gubernari et eum proprium nummum (cuius exemplaria aliqui vidisse firmarent) percussisse dicebat. Quod decretum a Lusitana monarchia anno1769 et postea ab Hispanica monarchia anno1767 captum expellendorum Iesuitarum ex Americanis imperiis affecit.
Franciscus Solano López.Paraquariensis miles sui filii amissione afflictus ab Iosepho Ignatio Garmendia depictus.
Subitanea conversio rerum, scilicet Praetorii Generalis inAssumptione noctu inter dies14 et15 Maii ab aliquot hominum decadibus occupatio, dies piblicus proclamationis libertatis putata est. Nihilominus, die17 Maii,triumviratus qui post hanc actionem constitutus erat deIuncta inBonaëropoli condita dixit haec; "infaustum superanum sub cuius auspiciis vivimus (Ferdinandus VII) agnoscentes, nos Bonaëropolitanae urbi ipsae iungimus et confoederamus etc." Die20 Iunii, Iunctae a Paraquariensis provinciae Congresso designatae socii nullius superano, Ferdinando VII excepto, parere iuraverunt. Die12 Octobris anni1811, de amicitiae limitibus, in Bonaëropoli commercialefoedus obsignatum est, cuius articulo quinto Bonaëropolis Paraquariae libertatem dicavit. Praesertim a doctoreFrancia, hic, postquam patienter suos adversarios eliminavisset et rete intra civitatem intexuisset,dictator per quinquennium die3 Octobris anni1814 electus est. Qui ibi usque ad suam mortem die20 Septembris anni1840 manet. Controversissimum, eius "regnum," fere omnino civitatem ab externo mundo segregans, Paraquariam constantia problemata quae alias antiquas Hispanicas colonias agitaverant evitare et fere omnes incolasalphabetizare, etiamsi actus docendi vetabatur, praeter exceptionem, ultra quodludum litterarium appellaremus, permisit. Pax incolas relativa opitulatione frui permisit. Post suam mortem aCarolo Antonio López, homine quoque raro, substitutus est qui, ut civitas aeterne clausa manere nequiret sentiens, libertatis proclamationem anno1842 reiteravit ut periodicae petitiones Bonaëropolitanae de antiqua provincia ad finem adducerentur. Caute fines aperuit, sollertiam et apparatus hodiernos (ferriviam, navalia etc.) importans, et rei publicvae oeconomicam potentiam sine comparatione cum vicinis dedit. Congressus temporarium successorem anno1856 per hermetice clausum involucrum designari auctorizavit. Die10 Septembris anni1862 perivit et eius successor eius filiorum unus,Franciscus Solano López, fuit qui exercitus caput nominatus et missus erat diversas legationes in coaetaneas potentias conducturus. Congressum die12 Octobris anni1862 convocavit qui eum praesidem "elegit." Oeconomicis mediis a suo patre relictis locuples, se bello quod anno1865 erumpere debebat paravit, Paraquariae pondus et sua repudiatio sui subicendi expostulationibusliberi commercii cuiBritanniarum Regnum primum et posteaArgentina etBrasilia favebant, ad certamen sic inevitabillimum perducere enim videbantur ut Franciscus Solano López distincte affirmatiorem inclinationem quam gustum ob diplomaticam machinationem ostendebat.
Paraquaria inter annos1865 et1870 "bellum triplicis foederis" suscepit, quod ex eius tribus hostibus foederatis,Argentina,Brasilia etUraquaria, nominatum est. Hoc bello gesto imprudenter secundum strategicum propositum ex initio, per quadriennium lentus receptus ob fere totius populi internecionem fuit. Paraquaria victa, praesertim Brasiliensium exercituum feritas et obstinata Francisci Solano López defensio ad eius mortis in proelio et ad absolutam civitatis habitatae partis vastationem et ad deminutionem incolarum, unam fractionem minus quam antea (probabiliter inter tertiam partem et dimidium), induxit, quod tantum demographicum inaequilibrium inter sexus (unus vir pro duabus aut quattuor feminarum) effecit, utbigamia in tempus auctorizata sit. Quoquepuerorum militum tempus fuit. Ibi quoque territoria in quae difficulter dominata erat circum suam praesentem regionem Oriente fluminisParaquarii amisit. Civitas, ex illo tempore, exsistentiam accommodatam ei aliarum regionis civitatis cognovit. Oeconomia gradum ante bellum non recuperavit usque ad quinquaginta annorum postea. Paraquaria secundo bello,Bello Tzacensi, inter annos1932 et1935 occurrere debuit. ABolivia impetu contra Paraquariam facto, Paraquaria ei magnamTzaci partem sustulit quam Bolivia vindicabat. Quidem, regio capta a nulla civitate praeter lacinias imperabatur, status creber inter antiquas Hispanicas et Lusitanicas colonias Americae Latinae, qui locum dedit evolutioni theoriae iuridicae "uti possidetis" quod dicit terram ad occupantem pertinere. Maxima pars territorii quod ei agnitum est oeconomicas opes ponderis non comprehendebat (thesis ample diffusa secundum quam Bolivia bellum excitavisset ad invenendum ibipetroleum subStatunitensi pondere inanis est). Praecipua ops,quebracho, arbor lentae accretionis cum trunco abundantetaninis, tunc pernecessariis ad corii industrias, sub suverenitate Paraquariensi revera et sub Argentino oeconomico dominio iuxtaSuperius Paraquarium erat.
Ex hoc bello confecto, politicae vires sub Argentinae pondere, postea, minore modo, Brasiliae, colligatae in synthese interLiberales sive Caerulei et LiberalesNationales sive Rubri (Hispanice:Colorados) ne potestas militaribus regiminibus cederetur restiterunt sub pressione praesertim antiquorum bellatorum Tzaci etColonelli Franco qui factionem "Februaristicam" condiderat. Quorum politicum iter e democratica inclinatione (Iosephus Feliz Estigarribia, "Generalis victoriae" Belli Tzacensis, die30 Aprilis anni1939 electus, propter aeroplaniaccidens die7 Septembris anni1940 mortuus) usque ad inclinationem localiFascismi adaptatione affectam (Generalis Victor Morinigo, e die24 Decembris anni1940, cum progressiva ponderis amissione usque ad diem12 Ianuarii anni1947) ivit ut Rubri, tunc dominantes, in bellorum civilium, subitanearum rerum conversionum et problematum periodon (anno1947) prodirent e quibus denique victor generalisAlfredus Stroessner anno1954 fiebit.
Alfredi Stroessner dictatura, quae 35 annos duravit, anno1989 deiectus est,Civitatibus Foederatis opprimente. Brasilia politicum asylum ei usque ad mortem anno2006 obtulit. In praesenti, factio Rubra, quam Alfredus Stroessner ad se accommodaverat velut omnes pressionis circulos (syndicatus, studentium societates, professionales ordines, rurales societates), in potestate adapta ad temporis gustum manet:praesidialia comitia ex eo tempore formaliter libera et, in theoria, sine coactionibus. Sed eorum democraticus aspectus dubius fit propter clientelae systema et subiacentem corruptionem in omnibus administrativis civitatis planis praesentia.
Comitia ad mutandos praesidem et duas cameras die27 Aprilis anni2003 habita sunt.Nicanor Duarte Frutos, rubrae factionis, praeses electus est. Die20 Aprilis anni2008, factio rubra suum amplius 60 annorum regnum ad finem venire vidit, electo praeside reipublicaeFerdinando Lugo, antiquo episcospo sinistrae Foederis Patriotici Mutationis (Hispanice:Alianza Patriótica por el Cambio, APC).
Parlamentum duae camerae componunt;Camera Deputatorum? cum 80 sociorum etSenatus cum 45. Legisfera comitia ad novandas ambas cameras singulis quinquenniis habentur, simul cum praesidialibus comitiis.
Tribunal Supremum maxima iudiciaria instantia est. Senatores et praeses novem socios secundum specifici consilii monitionem eligunt.
Paraquaria in septendecimdepartimenta (Guaranicetetãvore) dividitur, sedcaput particularestatutum possidet. In singulo departimentali capite, gubernator a regionis civibus electus invenitur. Departimenta sunt inferiora:
Vasta et aequaTzaci regio e dextera fluminisParaquarii ripa panditur. Ista terrarum planitierumque area, diversificatavegetatione tecta, ad duas tertias reipublicae partes correspondet.Tzaci Magni denominataeregione partem facit,Brasiliae Austroccidente,Boliviae Oriente etArgentinae Septemtrione quoque formata.Tzaci regione, area e flumineParaquario gradatim ascendit, 300 metra in civitatis Occidentalibusfinibus attingens. Circa 40% ParaquariensiumTzaci incolunt. Ibi graves difficultates sunt cumautocineta,autocineta oneraria etlaophoria in limum in terreisviispluviosis diebus demergunt et quia ager non tam fertilis quam Orientalis Paraquariae ager est.
Paraquariaeclima, generatim,subtropicale est, exceptis aliquibusTzacensis regionis tractibus, cumtemperaturaMedii Oropedii simili, scilicet calida umidaque. CivitasCapricorni tropici in medio propeConceptionem scinditur. Medius et planus Paraquariae locus, vix sine naturalibus repagulis, rapidis calidorumventorum inAequatoria ortorum et frigidorum ventorum exArgentina venientium effectibus favet, quod magnas thermicas variationes efficit.
Aestate, temperaturae inter 26°C et 33°C ethieme inter 15°C et 26°C variat. Media temperatura 23°C est, dum absoluta maxima 41°C et minima 1°C est. Differentia inter mediamaestatis temperaturam ethiemis 6°C est. Paraquariensisclimatis peculiaritatum una magnatemperaturaaestate sensa, praesertim regionerurum etTzaci et intensumfrigus est quodhiemali periodo accidit.
Paraquariae territorium tres regiones cum peculiaribus vegetatione secundum differentiam in pluviometrica praecipitatione habet.Silvae,tzacum, etrures habet. Silvae in Regione Orientali, praesertim in vallibus prope magnaflumina sunt ubiligna dura sunt velutastronium,cedrus,anadenanthera colubrina ettalebuia inter alia. Rures media civitate sunt ubi magni pecuarii fundi sunt magna naturalium pabulorum varietate utentes inter quae multaepoaceae. In ista rurum regione quoque diversae silvae iuxta fluminum oram sunt.
Iamtzacensis regiopoaceis etsilvis prope flumen Paraquarium formatur.Quebracho regionis propria arbor est e quataninum extrahitur, quod, magni commercialis ponderis, praesertim inStatunitensi etBritannico mercatibus venditur. In siccissimis Tzaci regionibus arbusculae et giganteicacti sunt. Secundum clima, soli genus et vegetationem,Tzacum inhospita regio 60% reipublicae territorii occupans putatur.
Rura, circiter 20% Paraquariensis superficiei occupantia, prima capta sunt. Nihilominus, ultimis decenniis silvae a colonis quoque incoli coeperunt qui extensassoiae plantationes ibi severunt quae, praesertim perBrasiliensem portumParanaguae exportatur. MiliaBrasilienses coloni in Paraquaria, praecipue in limitibus, se velut fundorum domini aut rurales operarii statuerunt.
Paraquaria oeconomiam mercatus habet ubi informalis campus praecipuus est qui ex vicinis rebus publicis importatorum sumptus subfructuum reexportationes et milium microsocietatum mercatoriarum et ambulantium venditorum activitates includit. Dato informalis campi pondere, accuratas oeconomiae aestimationes et mensuras facere difficile est.
Sed Paraquariae oeconomia aBrasilia, vicina Orientali sua, multum dependet. Pleraeque importationes civitatem per portumParanaguae (LusiceParanaguá) ingrediuntur.Urbs Orientis (HispaniceCiudad del Este;GuaraniceTáva Kuarahyresẽme) tertia area sine vectigalibus maxima in mundo postHongcongum etMiamiam est. In civitate agger Itaipuviensis est, qui maxima lithocollae structura et maximum energeticum ergasterium in mundo est.
Paraquariensesvectura publica praesertim utuntur quaelaophoriis circulantibus et totamurbem capitalem praeter interconectendumMagnam Assumptionis urbani territorii urbibus tegentibus geritur. Etiam intestina laophoria cum ponderis classibus in praecipuis reipublicae urbibus sunt.
Plerique incolae domicilium inAssumtione et eius urbano territorio habent.Paraquariae incolarum evolutio, secundum dataOAA anni2005, in milibus incolarum.Paraquariae aetatum pyramis, anno 2005.
Ethnice, culturaliter et socialiter, Paraquaria incolas heterogeneissimos inAmerica habet. Socialiter etGuaranitica etHispanicae colonialis epoches culturis afficitur. EtLingua Guaranica, a 90% incolarum intellecta, etlingua Hispanica publicae civitatis linguae sunt.
Secundum magnam fecunditatem, Paraquaria incolarum structuram praecipue iuvenem spectat. E quibusque hominibus, quattuor homines minus quam 15 annos nati sunt (2 339 000) et incolae inter 15 et 29 annos quartam omnium incolarum partem repraesentant.
Paraquarienses dissimiliter per totam civitatem distribuuntur. Plerique incolae Regionem Orientalem incolunt ubi Assumptio, caput et maxima urbs, praeter varia departimenta, est. Tzacum sive Regio Occidentalis, circa 60 centesimas territorii continens, minus quam 2 centesimas incolarum habet.
Ex anno1950 Paraquariensium numerus (3,7 vicibus) triplicatus est, e circa 1 300 000 die Publicus Incolarum et Domiciliorum Census in 4 152 588 hominum anno1992 transeuns cum librata distributione inter urbanas ruralesque areas (50,3% et 49,7% respective).
Lingua Guaranica familiaeTupi-Guaranicae lingua est qua circa quattuor miliones hominum (duobus milionibus patrius sermo est) in Paraquaria loquuntur. Guaranica lingua officialis Paraquariae in Constitutione anni1992 declarata est, eundem locumHispanicae occupans. Antea, Guaranica lingua publica secundum Constitutionem erat. Ut Guaranica scriptionem possideret adLatinas litteras adaptandum fuit.
Instrumenta populo gratissima suntcithara Hispanica etharpa. Paraquariensis harpa multam diffusionem habuit et in plurimis mundi rebus publicis nota est.
Saltationi vivaces polcae et polcae galopata (Hispanicevivas polcas etpolcas galopadas) sunt. Polca parium saltatio est, dumgalopae a feminarum,galopariarum nominatarum, circulo saltantur quae gyrant circum formantes, cum hirniola aut vaso in manibus oscillantes. Polca galopata celeberrimaLa Galopera est.
Aliud varians saltatio lagoenae (Hispanicedanza de la botella) est, ubi praecipua saltatrix adhuc cum decem lagoenis in capite una supra aliam saltat. Etiamvalsati (Hispanice:valseados), localisvalsarum versio, sunt, inter quos v.g.El Chopí,Santa Fe,Taguató,Golondrina, etc.
Paraquariensis musicae celeberrimorum exponentium unusLudovicus Albertus Paranensis fuit qui varia itinera circularia per Europam et reliquum mundum per amplius 30 annos fecit.
Paraquaria excellit quia periegetica attractio salutatoribus quietem et tranquillitatem quaerentibus est in civitatis intestinis, in fundis ruralem periegesin offerentibus et qui naturalibus attractionibus incomparabilibus circumdantur quae usque ad hodie servantur velut colles, lacus et cataractae qui optimi ad requiescendum sunt.
Commercialis periegesis amplie extensa est etUrbs Orientis (Hispanice:Ciudad del Este;Guaranice:Táva Kuarahyresẽme) locus electus a regionis periegetis emptionibus, praecipuo urbis oeconomico reditu, est. InAssumptione diversissimae et exigentissimae gastronomicae, xenodochicae, et commerciales diaconiae optimae qualitatis inveniuntur.
Paraquaria usque ad hodie pleraque historica aedificia servat, coniuncta amplis et cum arboribus viis principalibus in capite, quod maximam sedem commercialium, thermopoliorum, cinematographeorum, aleatoriorum, theatrorum, et otii locorum infrastructuram in civitate possidet.
ExIncarnatione excursiones in Iesuiticarum missionum parietinas saeculorumXVII etXVIII discedunt.
Culturarum diversitas in Paraquaria constantem et expansivam mercum manu factarum evolutionem permittit. ExIndigenica traditione pulchra opera naturalium fibrarum, lignorum nobilium, seminum, pennarum et aliarum naturalium materiarum erumpunt, scilicet tapeta texta, cophini, murenulae et aliorum operum excellentis perfectionis.
Inter Paraquarienses merces manu factas mundissima textilia quoque eminent sicut acupicturaaopoenus (Guaraniceao po'í) nominata, denticulatumgnandutium (Guaranice:ñanduti) appellatum, iocalia in aurea et argentea diatreta, calices corneae caelatae, cubilia pensilia, scalpturae ligneae, figlina et magnus aliorum operum numerus in quibus opificum creativitas et ars excelunt.
Quamquam iam de Catholicae praedominantis culturae mutatione in Protestanticam aliam loqui potest, inter Protestanticos circulos Mennonitae excellunt, qui ultima praesidiali tempore significativa munera in gubernatione occupare coeperunt. Quod Nonnulli periti ad separationem ecclesiae a civitate Constitutionis Nationalis anni1992 referunt.
In Paraquarialibertas sermonis et libertas preli Constitutione Nationali proteguntur. In civitate ampla mediorum communicationis oblatio incolis est, maxima pars characteris privati et pertinens ad magnos pecuniariorum conlocatorum circulos cum opibus capitalibus reipublicae et peregrinis, qui praeterea varia media suis corporativis retibus haesa possident.Capitilibrariae quoque etdomi editoriae sunt.
Pleraque Paraquariensia telephona fixa inAssumptione,Incarnatione etUrbe Orientis disponuntur, quorum diaconia a societate Copaco (Compañía Paraguaya de Comunicaciones) praebetur, quaeInterretis et datorum transmissionis diaconias quoque suppeditat. Interretialis diaconia, praeterea, a numerosis privatisPDI societatibus suppeditatur,lineae commutatae,connexionis sine filis,ADSL etIMAM diaconias offerentibus.
Paraquaria quattuor societatesgestabile telephonum praebentium habet:Tigo,Telecom Personal,Vox, etClaro, operimentum ad amplius 95% territorii zonarum habitatarum in republica offerentes secundum ultima rationaria. Haec operatra gestabilis telephoniae et datorum transmissionis diaconias cum technologiisGSM,EDGE,3G (UMTS) et3.5G (HSDPA) offerunt.
Quattuor gestabilis telephoniae sociatates 16% venditiones in primo anni2009 trimestri auxerunt cum 5 954 388 linearum gestatibilium in civitate. Ergo 99.99% Paraquariensiumlineam cellularem possidet, quod telecommunicationum profectum et constans oeconomicum incrementum hoc campo reflectit.
Magna privatarum stationum radiophonicarum quantitas in Paraquaria est, pleraequeholdingum integrantes, inAM etFM operantes, inter quasÑandutí AM,Cardinal AM,Rock&Pop FM etLa Estación FM eminent, duae primae cum operimento paene totius territorii habitati.Radio Nacional del Paraguay statio publica et unicum communicationis medium civitarii characteris in republica est. InAM operat et maximum territoriale operimentum possidet.
Alternativae communitariae stationes radiophonicae sine lucri proposito, a communitariisorganizationibus gestae, sunt, quae ex organizatis communitatibus surgunt quae eis instrumentis utuntur ut meliores suarum communitatum vitae condiciones et visibiliores suas realitates cum editoriali linea libera faciant. Haec radiophonicae stationes Societati Paraquariensi Communicationis Communitariae (Hispanice:Asociación Paraguaya de Comunicación Comunitaria, COMUNICA) sociantur.
In summasex aerei praecipui tramites et unus caplaris sunt, exAssumptione aut eMagna Assumptione toti civitati transmittentes. Tramites inferiores sunt:
Hi tramites reipublicae productionis programmata plerumque, series, televisificasfabulas, telediurna et documentaria inter alia offerunt. Praeter solutae digitalis televisionis incursionem, quae toticapitis urbano territorio operimentum dat, sicut resultationem caplares? tramites cum reipublicae programmmatibus productionibusque pleramque civitatis televisionem componentibus suppeditans, praeterea alii loci tramites in aliis urbibus sunt, qui plerique tramitibus supra memoratis ad emittenda programmata sociantur.
Altissimum capitisaedificium per fere duo decenniaTurris Wilson (HispaniceTorre Wilson), inter annos1993 et1994 constructa et 107 metrorum alta cum 33 tabulatis, fuit, et aedificioTurris Iconis (HispaniceTorre Ícono siveÍcono Loft's) cum 37 tabulatis et 126 metrorum alto substitutus est. In praesenti in operis perfectionis phasi proximae inaugurationi invenitur, dum aedificium populo plerumque ut insugurationes eius visant aperitur.
Turris Icon cum ultima antiseismica technologia aedificatus est: ventos adhuc 200km/h tolerare potest, et oscillationes fere imperceptibiles secundum architectumCarolum Gómez erunt. Cuius exclusiva architectura et lineamentaAssumptionis horizontem exhilarat. Super sua antecedente,Turri Wilson, excellit.