Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Pantheon Parisiense

E Vicipaedia
Pantheon Parisiense

Pantheon Parisiense (Francogallice:Le Panthéon)monumentum pergrande est in Monte Sanctae GenofevaeLutetiae in tribu quinto. Formam habetcrucis Graecae moreneoclassicismo; exemplo fuit e.g.Capitolio Civitatum Foederatarum construendo.

Historia

[recensere |fontem recensere]

Constructio incohata est anno 1764 architectoIacobo Germano Soufflot; agebatur tunc de ecclesia.Revolutionarii fanum Catholicum in templum illustrium Francogallorum honorandorum converterunt. Quo facto nomenPanthei adoptatum est.

Die 30 Maii 1791, quando de morteVoltarii memoria fiebat, parlamentum decisionem fecit ut cadaver eius eo transportaretur invitis multis senatoribus (olim) clericis. Die 4 Aprilis, post mortemHonorati Mirabeau parlamentum dixit ecclesiam Sanctae Genovefae paratam esse ad cineres magnorum recipiendos. Itaque Mirabeau primus homo "pantheonizatus" fuit; Voltarius venit die 11 Iulii. Quia corpus domini Mirabeau postea litteris perduellionis detectis remotum est, Voltarium hospes maxime vetus factus est.

Annis inter 1814 et 1830 Pantheon denuo ecclesia erat, annis autem inter 1830 et 1848Templum gloriae appellabatur. ImperatoreNapoleono III annis inter 1852 et 1870 iterum partes ecclesiae agendae fuerunt. Denique Res publica rem adcultum personarum illustrium bene merentium reddidit, e.g. militum, scriptorum, doctorum in scientiis variis.

Architectura

[recensere |fontem recensere]

Pantheon habet columnas gigantes multas sub tympano ettholum grandem, quam ex omni Lutetiae partibus bene cernueris. Numeratur videlicet inter res aspectabiliores Lutetienses.

Elenchus in Pantheo Lutetiensi sepultorum

[recensere |fontem recensere]

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
  • Jörg Martin Merz: Soufflot und La Guêpière: Berührungspunkte der beiden Architekten bei Planung und Ausführung der Kirche Sainte-Geneviève (Panthéon) in Paris. In:INSITU. Zeitschrift für Architekturgeschichte, 5 (1/2013), p. 51–66.
  • Michael Petzet:Soufflots Sainte-Geneviève und der französische Kirchenbau des 18. Jahrhunderts. Neue Münchner Beiträge zur Kunstgeschichte 2. Berolini 1961.
  • Philippe Bélaval:POUR FAIRE ENTRER LE PEUPLE AU PANTHÉON. Commentarii praesidi Rei publicae dati, 2013

Nexus interni

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae adPantheon Parisiense spectant.
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Pantheon_Parisiense&oldid=3642894"
Categoriae:
Categoria celata:

[8]ページ先頭

©2009-2026 Movatter.jp