Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Pales

Latinitas bona
E Vicipaedia
Vide etiam paginam fere homonymam:49 Pales.
FastiAntiates Maiores : die 21 Aprilis legitur PARIL(ia) ROMA COND(ita), nonis veroQuintilibus PALIBVS II.

Pales (Palis, f.) apudantiquos Romanos eratdea[1]pascuorum et pastoriciae artis. ItaqueVergilius poeta eam bis[2] invocat in tertio libroGeorgicon, cum de armentis boum et equorum vel de gregibus caprarum et ovium agitur. Feriae huius deae,Parilia[3] vel Palilia nomine, die21 Aprilis celebrabantur, qui dies etiam dies natalis urbis Romae habebatur. Quod argumento fuit eruditis hominibus quiPalatini montis nomen a dea Pale dictum volunt. In hoc colle enim "Roma quadrata" vel "RomaRomulea" a pastoribus condita erat.NonaeIuliae (7 Iulii) quoque fortasse in honorem eiusdem deae, necnon alterius eiusdem nominis, feriatae fuerunt : nam inFastisAntiatibus sub hoc die rubricatis litteris legitur : "PALIBVS II"[4].

Rure signa lignea Palis fiebant, quibus lacte aspersis placabatur dea[5]. Liba de milio quotannis ei offerebant et acervi stipulae accendebantur, quos pastores fortiter triplici saltu transiliebant[6]. Templum quoque deae dedicatum est post bellum adversusSallentinos[7] (267 a.C.n.), pretium victoriae : de quo plura nescimus.

Haec verba nomini deae apposita sunt a poetis : alma, domina pastorum, fecunda, magna, placida, sancta, silvicola, veneranda.

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. SicFlorus,Vergilius,Culex,Tibullus etOvidius. Sed ex aliis auctoribus deus quidam eiusdem nominis fuisse videtur (Arnobius III,40). Pluralis numerus etiam invenitur (duo Pales ? deus et dea ? vel potius duae deae, quarum alteri boves et equi, alteri oves et caprae curae erant, ut volebatGeorgius Dumézil ?).
  2. III,1 et 294.
  3. Sic vulgo : nam Palilia dissimilatione primaeL facta sunt Parilia. Ut medidies > meridies. Vel etiam similius *caelul(e)us > caerul(e)us.
  4. Pluralis numerus in codicibus manuscriptis quoqueVarronis legitur, libro secundode Re Rustica V,1. Haec lectio, ante Fastos Antiates inventos saepius correcta, nunc vulgo accipitur ab editoribus.
  5. Tibullus I,1,36 et II,5,28.
  6. Tibullus, II,5,87-90.Propertius IV.4.73-8.
  7. Florus, I,15.

Fontes antiqui praecipui.

[recensere |fontem recensere]

Lege etiam (si placet).

[recensere |fontem recensere]
  • Georgius Dumézil (1962), Les Deux Palès,Revue des études latines, 40, pp. 109-117. Eandem sententiam brevius explicuit inLa religion romaine archaïque, Payot, 1966 et 2000, pp 385-389.(Francogallice)
  • Hederich, Benjamin:"Pales" apud:Gründliches mythologisches Lexikon, Lipsiae 1770., col. 1846-1847
  • Vollmer, Wilhelm:"Palilia" - apud:Wörterbuch der Mythologie, Stutgardiae 1874, p. 366

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Pales&oldid=3832922"
Categoriae:
Categoria celata:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp