Pakistania est creata ex parteIndiae post 'pugnam pacalem' (ut dicitur)Mohandai Gandhi contraBritannos qui tunc Indiam regebant.Muhammad Ali Jinnah, duxMusulmanorum Indianorum (amicusque Mohandai Gandhi), aliique Musulmani putabant Musulmanos Indianos non satis securos futuros esse, ergo res publica propria, Pakistania, creata est quando Britanni regere cesserunt anno1947. Jinnah ipsi, quia certamen civitatis prolibertate duxerat, agnomina 'Quaid-e-Azam' ('dux magnus') et 'Baba-e-Qaum' ('pater patriae') data sunt, cuiusdies natails,25 Decembris, in Pakistania colebatur.
Pakistania Indiaque quater inter se pugnaverunt: ter (annis1947,1965,1999) quia ambae res publicaeregionemCasmiriae regere volunt, et semel (anno1971) quando Pakistania Orientalis (nuncBangladesha)libera esse volebat. Et Pakistania et Indiaarma atomica habent.
Finitimi Pakistaniae suntIrania, in parte inter australem et occidentem;Afghania, in parte australe et in parte septentrionale;Res Publica Popularis Sinarum, in parte inter occidentem et septentrionalem; etIndia, in parte orientale. Pars australis Pakistaniae adOceanum Indicum spectat.
In parte septentrionali suntmontes alti; unus,K2 nomine, est altissimumtelluris cacumen praeterMontem Everestem. Montes per partem occidentalem patent. Prope australem et orientalem partem est Cholistan,regio deserta;planities in parte australi et occidentali quoque paene deserta est. Reliqua parssuperficiei terram adagriculturam aptam continet.
Clima maioris partis Pakistaniae esttropicale, cum pluviismonsoniis dictis aestate usque ad mensem Septembrem. Plures speciesanimalium etplantarum Pakistaniam habitant.
Hippler, Jochen.2007Das gefährlichste Land der Welt? Pakistan zwischen Militärherrschaft, Extremismus und Demokratie. Coloniae: Kiepenheuer & Witsch.ISBN 3-462-04011-1.
Mumtaz, Khawar, et Yameema Mitha.2003.Pakistan: Tradition and Change. Oxonii: Oxfam.ISBN 0-85598-496-1.
Nadiem, Ihsan H.2002.Built Heritage of Pakistan: a compendium of architectural legacy, important archaeological sites, historic monuments. Lahore: Sang-e-Meel Publications.ISBN 978-969-35-1329-5
Nordio, Mario.2006.Sguardo a Oriente: Asia Centrale, Pakistan, Afghanistan, Turchia. Venetiae: Marsillo.ISBN 978-88-317-9092-5.
Rosiny, Tonny.1990Pakistan. Drei Hochkulturen am Indus: Harappa – Gandhara – Die Moguln. (DuMont Kunst-Reiseführer). Ostfildern: DuMont Reiseverlag.ISBN 3-7701-1304-7.
Scholz, Jorge2008.Der Pakistan-Komplex. Ein Land zwischen Niedergang und Nuklearwaffen. Monaci: Pendo Verlag.ISBN 978-3-86612-176-8.
Thränert, Oliver, et Christian Wagner2009.Atommacht Pakistan. Nukleare Risiken, regionale Konflikte und die dominante Rolle des Militärs. Berolini: SWP-Studie 3/2009. ISSN 1611-6372.