Ovipositor estorganumtubiforme quo aliquotanimalia, plerumqueinsecta,ova ponunt. In insectis, ovipositor in uno, duobus, tribusve appendicum paribus consistit. Singula etmorphologia ovipositoris variant, sed eius forma propriis muneribus apta est, sicut locum ovi praeparandum, ovumque tradendum et tum recte ponendum. In multis insectis, hoc organum ad ovum ad certamsuperficiem affigendum adhibetur, sed in multisspeciebusparasiticis (plerumque invespis aliisquehymenopteris), organo perforandi vel terebrandi quoque prodest.
Aliquot ovipositores non in usu partim retractant, et parsbasalis quae extruditurscapum, disertiusoviscapum, appellatur.
Caelifera ovipositoribus utuntur ad cuniculum insolo terebrandum ut ova accipiant.Cicadoidealignumramulorum ovipositoribus perforant ad ova inserenda.Symphyta et aliquotensiferorumspeciestextusplantarum ovipositore insecant. InMegarhyssa,genere vesparumsuperfamiliaeIchneumonoideorum, feminis estterebra, pertenuis ovipositor nonnullasuncias longus, quo lignumtruncorumarborum terebrant.[1] Quae species stationelarvaliparasiticae larvassiricidarumpraedant; ergo ovum recte incorpus hostis vescentis ponitur. OvipositoresMegarhyssae, cummagnitudine corporis comparati, sunt inter longissima organa nota quae ova ponunt.[2]
Aculeiaculeatorum (vesparum,anthophilorum,formicarum) re vera sunt ovipositores magnopere commutati, qui cumglandulisveneni consociantur. Adhibentur adpraedam enervandam vel utarma ad sese defendendos. Quodque aculeatum propter penetrationem cum veneno ova ponere potest sinepericulo noxae. In nonnullis speciebus, iniectio etiamvira interponit quae hostissystema immunitatis comprimunt, atque ova destruenda prohibet.[3] Ovipositor nihilominus in paene omnibushymenopteris icientibus ovis ponendis non iam prodest. In speciebus autem familiaeChrysididarum (inter hymenoptera), sicut inChrysi ignita, imminutus icendi apparatus et proprius ovipositor inveniuntur.
OvipositoresChalcidoideorumdentibus serratis praediti sunt adfructus penetrandos, sed ovipositoribuscynipidarum sunt dentes uniformes aut nulli, quod significatmorphologiam huius organi adhistoriamvitae pertinere.[4]
In speciebusTephritidarum etPyrgotidarumordinisDipterorum inveniuntur ovipositores plene evoluti qui, cum non in usu sint, partim retractantur, parte extrusa oviscapio appellata.Oestridis, ali familiae intra Diptera, saepe sunt breves ovipositores pilosi; in specieCuterebra fontinella invenitur unus e brevissimis intra familiam.[5]
Ovipositores non solum inpterygotis (insectisalatis), sed etiam inapterygotis inveniuntur, ubi ovipositor etiamspermatophoras percoitum colligit. Minimum demoribus ovorum ponendorum inter talibus insectis in feris scitur.[6]
Feminisacheilognathinis generisRhodei est ovipositortubiformis qui ex orificiogenitali exoritur, quo temporefeturae utuntur cum ova in velamentumbivalviorumaquae dulcis ponant, ubi ova tute crescunt.Hippocampis,piscibus familiaeSyngnathidarum, est ovipositor quo ova inmaris sacculo gignendi interponunt, qui ea fert donec iuvenes in idoneaaqua aperta liberentur.
![]() | Vicimedia Communia plura habent quae adOvipositorem spectant. |