Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Osseti

Latinitas bona
E Vicipaedia

Osseti[1] seuOssetes[2] (Ossetice ир, ирæттæ,tr.ir, irættæ; vel дигорæ, дигорæнттæ,tr.digoræ, digorænttæ) sunt gens, inCaucaso habitans, partem maiorem populationisOssetiae Septentrionalis (rei publicaeFoederationis Russicae) etOssetiae Meridionalis (de facto rei publicae sui iuris, quamGeorgia a plurimis civitatibus mundi sustineta adhoc partem suam esse censet) formans. Nunc in mundo sunt circa 650 milia Ossetorum, quorum 528,5 milia inRussia habitant (secundum censum anni2010[3]).

Gens Ossetorum origine sua connecta est cum populatione indigena antiqua Caucasi Septentrionalis atque cum gentibus adventiciisScytharum,Sarmatarum et praesertimAlanorum.[4]Lingua Ossetica est unalinguarum Iranicarum. Osseti religiosi ut plurimumChristianiOrthodoxi sunt, quumMusulmaniSunniti inter eos etiam sunt numerosi, nonnulli autem ad sectatores religionis traditionalispolytheisticae pertinent.

Notae

[recensere |fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externus

[recensere |fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae adOssetos spectant.
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Osseti&oldid=3723856"
Categoriae:
Categoria celata:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp