Die solis17 Septembris 1944 res sunt inceptae iactibus "Primae Divisionis Aëreae" (Anglice:1st Airborne Division) superArecanum (inNederlandia) ad pontes Rheni fluminis occupandos, "Centesimae Primae Divisionis Aëreae" (101st Airborne Division) in sito septentrionali urbis Eindhoven et "Octogesimae Secundae Divisionis" (82nd Airborne) in loco meridionali pro urbeUlpia Noviomago Batavorum ad pontes omnes duasque urbes potiendos.
Milites Divisionis101st Airborne apud aeroplanum dirutum in Nederlandia
Americana101st Divisio Aërea Eindhoven haud ingentibus detrimentis habitis occupavit et ullis impedimentis potuit pontes canales "Wilhelmina" et "Zuiter Willemsvaart" transientes capere. Octogensima Secunda Divisio Aërea occupavit trans Mosam pontem una cum Prima Divisione Aërea Britannica sed nec potuerunt illum trans Vacalum flumen (haud remotum ab Ulpia Noviomago Batavorum) potiri ob ingente atque vehemens impetum Germanicorum militum.
Sed gravissima condicio fuit militibus Britannicis qui, inventa via ad Arecanum inimicis copiis plurimis munita, consecuti sunt pontem trans Rhenum et eum occupaverunt parva modo manu, interclusa igitur et a Prima Divisione separata.
Die18 Septembris, series autocurrorum armatorum Britannicorum Divisionis XXX se cum Centesima Prima Divisione coniunxit et postridie cum Octogesima Secunda. At simul duces Germanici (inter quos memorandus estCurtius Student, qui anno1941insulam Cretensem occupavit primum militibus deciduis, magnis iacturis habitis) fecerunt ut omnes expediti autocurri, vehicula, milites (vel manipulus mutilorum militum) locoArecani urbis concurrerent quam celerrime potuerunt ut coërcerent Anglicorum Polonorumque militum incursum. Die19 Septembris male evenerunt conatus omnes ad ordinem Germanicum perrompendum.
Ulpia Noviomagus Batavorum post pugnam
Die20 Septembris, captus estpons transVacalum apudUlpiam Batavorum ab Anglicis Americanisque militibus deciduis sed ob nimis latas paludes et hostes in urbe Ressen resistentes autocurri armati et milites praeterire non potuerunt. Fieri igitur non potuit ut auxilia ad Primam Divisionem Arecani pervenirent.
Die21 Septembris, Britannici pulsi a ponte sunt et oppressi. Attamen milites Anglici, IohanneDutton Frost duce, contra autocurros Germanicos Divisionis "Panzer" appellatae et milites optime exercitatos manipulorum "Waffen-SS" pugnando, etsi tantumarmamenta levia haberent, maxima detrimenta inter homines vehiculaque militaria hostibus attulerunt tametsi Germanicis auxilia ingentia alia fuerunt. Reliqua tertia pars militum Anglicorum Primae Divisionis Rhenum transiit parvis scaphis vel natando et in riva septentrionali fluminis apud pagum Oosterbeek constiterunt.
A Septembrisdie 22 usque ad26 fuerunt nonnulli impetus copiarum Americanarum et Anglicarum sed fecerunt inania. Denique solum 2200 Britannici milites e 10000 hominibus Primae Divisionis Aëreae servati sunt, alii sunt necati aut capti. Operatio "Market Garden" fuit igitur decoctio militaris Anglicis Americanisque, quae nihil extulit nisi moras in progressu contra Germaniam.
Paolo Cau,Battaglie. Le 100 grandi battaglie della storia: da Qadesh alla presa di Baghdad, tremila anni di arte della guerra; Giunti Editore, 2006.ISBN 88-09-04459-2