Nomen in lingua classicacycnus (aGraeco κύκνος) scribitur.Nomen alterumolor est. Quorum utrumque in poësi classica saepe, in prosa rarius reperitur.[1]
Cycnus, quoniam magna avis est,trochili more in aere pendere non potest, nec statim evolare in speciemColumbae, sed oportet cycnum humi velociorem esse, ut pluribus gradibus evolet.
Cycni sunt magnaeaves aquatiles, quae notae sunt collo curvo (maximum enim numerumcervicisvertebrarum (25) omniumchordatorum habent) et pulchrispennis albis. Tamen aliquae species plumasnigras habent. Adfines sunt aucis? anatibusque.
Cycni albi inhemisphaera septentrionali habitant; inAustralia autemCygnus atratus niger habitat. Cycni paria formant una vitam degentia et nidos construunt, ubi tres ad octo ova fovent. Si fetus fallit, aves generisCygni alteram uxorem saepe quaerere solent.
Helenae matrem ferunt fuisseLedam quam rapuissetIuppiter in speciem oloris conversus. Exovo nato e matre, Helenam Dioscurosque natos esse Graecis fabulis traditum est.