Oeconomica estscientia quae omnes res oeconomicas investigat, sicutpecuniam,merces,rerum fabricationes,industrias,commercium,operationes benevolas,negotiationes,apparitiones, etargentarias. Scientia anteaoeconomia politica appellabatur, sed in lingua hodiernaoeconomica ferme discrepat aboeconomia, quae summa omnium rerum oeconomicarum et bona administratio rerum familiarum dicitur. Res oeconomicae quae ad civitatem quandam spectant appellantur oeconomia illius civitatis.
Qui oeconomiam investigant et curant, oeconomici vel oeconomistae vocantur. Oeconomici autem non solum rebus per se oeconomicis student, sed etiammathematicae,statisticae,civilitati, etpsychologiae. Omnes huius generis res docent qua ratione homines quod agunt egerint.
Oeconomia permultas habet definitiones, et interscientias sociales classificatur.
Verbumoeconomia,etymologice a verbisGraecis οἶκος, 'domus, familia', et νόμος 'lex, ratio', deducitur. Itaque 'ratio rerum familiae temperandarum' vel administratio domus significabat. Hoc sensu,Xenophon verbum inOeconomico opusculo suo adhibet.[1]
Anno1615, terminusoeconomia politica usurpatus est ab Antonio de Montchrestien, scriptore Francico, cum totarum civitatum res oeconomicas et novassaeculi duodevicensimi investigaret.
Franciscus Quesnay, proto-oeconomista, auctor operisTabula Oeconomica, (h. e.Tableau Économique),Adamus Smith,philosophus, auctorInquisitionis de Natura et Causis Divitiarum Civitatum,David Ricardo, financista, etIoannes Stuart Mill, philosophus quoque, hodie noncupati nobis oeconomistae classici, acres critici fuerunt systematis commercialis mercantilisti, cuius finis erat invalescere potestatem civitatis.
Oeconomistae classici qui adepti erant liberi commercii et plenae libertatis oeconomicae multum ad constructionem disciplinae oeconomicae contulerunt. Secunda autem partesaeculi undevicensimi, classicis dirigentibus auctoribus, nonnulli arguebant res politicas et oeconomicas logicas distinctas sequi deberent, monuendo gubernantes, ne in mercatus se interponerent et libertatem oeconomicam promoverent.
Quamquam natae in sinu philosophiae et politicae, scientiae oeconomicae hodiernae sunt activitates intellectuales bene delimitatae et a disputationibus philosophicis et a Sciencia Politica distinctae.
Oeconomia, vel scientia oeconomica, est studium activitatum quae involvunt transactiones inter personas.
Est studium illarum activitatum hominum concernentes usu recursuum productionis, natura sua non sufficientes, (terra,labor,capitalis, id est, machinaria, et pernoscentia technica) in productione et distributione bonorum oeconomicorum inter membrasocietatis, commoditatum uttriticum,carnes,vestimanta,barcos,musicam,vias,aeroplana.
Oeconomia est studium hominum in negotiis ordinariis vitarum suarum, quaerendo media subsistentiae fruendoque existentia.
Studium organisationis consumptionis et activitatum productionis humanitate.
Oeconomia est studium divitiarum.
Est studium meliorationis societatum.
Analysat impensus et beneficia allocationis recursuum. Ergo, Oeconomia concernentis est processu selectus quocum societas humana determinat utilizationem recursus productivi rari in productionibus alternativis et distributione sociali fetus.
AureusSeptimii Severi:aurum ex antiquitate functum est pecunia.Adamus Smith quiDivitam Nationum et Libertatem eorum saeculo XVIII comparavit.
Nemo scire potest, quando aut a quopecunia prima inventa sit. Civitates autemSumerianae iam ante annum 2000 a.C.n mercatus habebant et pecunia in commercio utebantur; illudShekel erat quoddamhordei pondus.[2]Nummi putantur primi orti esse inLydia, scilicetEphesi in urbeIonica,saeculo XII a.C.n., et simul inSinis, etIndia (ubikarshapana appellata sunt).
Ioannes Say, negotiator Francogallicus et oeconomicus qui Smith multum honorabat, anno1803 in libroTractatus de oeconomia politica (Francogallice:Traité d'économie politique) proposuit legem oeconomicam, nomineLex Sayi. Lex dixit, ob legem oblati quaesitique, quaesitum oeconomicum re vera est summa rerum productarum. Haec lex causam divitiae agnoscit sedere in productionem.
Carolus Marx,philosophus Germanicus etcommunismi conditor, Londinii exsulDe Capitalimagnum opus anno1867 scripsit, ubi proposuitvalorem rei re vera constare in laboris quantitate quae necesse est, ut res fabricetur. Operariorum partem in oeconomia igitur maxime sustulit. Cum, secundum eum, capitalisti minimam utilitatem societati haberent, Marx praedixitrerum eversionem fore, postquam operarii ipsi oeconomiam recturi sunt.Theoria Marxistica magni momenti non iam est, cumsaeculo vicensimo omnia fere regimina communistica, quae oeconomias ab sede centrali excogitatas habebant, in regimina capitalistica conversa sint.
Ioannes Keynes, in tegumine periodiciTime magazine anno1965 depictus, quo tempore ductor princeps erat consiliorum oeconomicorum in mundo occidentali.
Ioannes Keynes, oeconomicus Britannicus, post initiumMagnae Depressionis quae mundo annis1929–1945 obtigit, anno1936 librum nomineTheoria Generalis de Operis, Usura, et Pecunia (Anglice:The General Theory of Employment, Interest and Money) in lucem edidit. Keynes proposuit valorem rei re vera exquaesito aggregato provenire, nec ex labore aut ex productione. Quamobrem Keynes conclusit civitatis regimina posse et debere custodire oeconomias suas et delenirecircumitus mercatorios per quaesitum aggregatum accommodandum. Keynes proposuit, cum civitas recessionem patitur, regmina consulto monetam inflare, usuram argentariae centralis diminuere, et regimen pecunia mutuare ad operas novas creandas. Cum civitas faucitate fruitur, Keynes suasit oeconomiam frenare.
Ludovicus von Mises qui librumActio Humana: Tractatus de Oeconomia scripsit, et inter principes Scholae Austricae honoratur.
Keynes aeternaliter linguam et disputationes oeconomicas mutavit, usque pro detractoribus suis. Forsitan, autem, quod Keynes mundo maxime relinquit, fuit omnes cives et politicos expectare regmina oeconomiae praefore. Ob stagnationem inflationariam annorum1970-1980 oeconomi plerumque fidem in doctrinas Keynesianas amiserunt, etCivitates Foederatae et multiinstitutiones argentariae internationalesquedoctrinas monetaristas adsumpserunt. Quamobrem stagnationem longam demum desinit, et oeconomia mundana incepit longam expansionem.
At, eodem tempore, omnes perrexerunt in expectando regimina oeconomiae praefore: regimina haudmercatus liberos instituerunt, inflationem monetariam et expansionem creditariam consulto creaverunt, etc, ut faucitas oeconomica foveantur. Tandem cum expectataMagna Recessio anni 2008 demum facta est, regimina omnes actus, quos doctrina Keynesiana surrexit, fecerunt, sicut subventus collegiorum, inflatio monetaria, conductio operarum sub lacuna aeraria et per pecuniam mutuatam.
Praxeologia leges investigat universales quae omnes actus humanos regunt.
Catallactica leges investigat universales quae commercium regunt.
Historia omnes actus humanos et evolutiones oeconomicas quae iam acciderunt investigat, ex perspectiva civitatis cuiusdam, vel populi, vel regionis geographicae
Sociologia omnes actus humanos et evolutiones oeconomicas quae iam acciderunt investigat, ex perspectiva institutionis cuiusdam humanae, sine respectu civitati, aut regioni, aut populi.
Scientia belli mores, leges et praecepta quae ad bellum spectant investigat.
Civilitas mores, constitutiones, leges rerum publicarum per aetates investigat.
Ars politica artem rei publicae agendi investigat.
Psychologia scientia quae mens, prodigia mentalia, et causas humanas investigat.
Hyperinflationaria monetae devaluatio, quampropter mercatura globalistertio saeculo defuncta est. Monstrati sunt pondera argenti quae Denarii et Antoninarii monetae continebant, et pondera auri quae Aurei.
↑Theologici veterisreligionis Christianae hoc vocabulo usi sunt et suboeconomia dei illud ut dicere solebant 'consilium dei ad salutem hominum' comprehenderunt.