Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Odoacer

E Vicipaedia
Regnum Odoacris anno 476 (terraecanae pictae inItalia)

Odoacer[1] siveOdoacar[2] siveAudoachari[3] (linguis Germanicis antiquisAudawakrs;435493) fuit primusrexHerulorum inItalia post finemImperii Romani Occidentalis, nam ille anno476Romam vastavit et postremo magistratumFlavio Romulo Augustulo imperatori abrogavit. Anno493, aTheodorico, regeOstrogothorum, occisus est.

Vita

[recensere |fontem recensere]
Odoacer aRomulo Augustulo insignia regni accipiens
Tabula commemorativa apudRatisbonam (Walhalla)

Odoacer fuit filiusEdeconis (Edika), qui apudAttilam serviit, et cuiusdam uxorisSciricae. Odoacer ipse iuventutem in comitatu Attilae degit. FerturArianismi sectator etanalphabeta fuisse. De origine Odoacris collatio medio-ByzantinaSuda tecte aliquid tradit cumHunulfum, fratrem eius, exThuringis (Graece θεούριγγοι) prognatum esse indicet. Liber quiGetica inscribitur aIordane scriptore compositus haec confirmat enarrans Odoacrem ipsumTorcilingorum rex habens sicum Sciros, Herulos diversarumque gentium auxiliarios fuisse.

De iuventute Odoacris pauca nota sunt. Constat autem eum munere protectorisimperii Romani occidentalisAnthemio imperatore functum esse. Dum ille cumRicimero de potestate confligebat imperatori auxilio aderat. Ultimo imperatoreIulio Nepote anno 475 amagistro militumOreste fugato ille filium suumRomulum Augustum, qui iuventutis causa a scriptoribusAugustulus cognominatus sit, per speciem imperatorem coronavit. Paulo post milites foederati in Italia rebellionem fecerunt sibi aut aequale stipendium ac militibus exercitus Romani aut terram Italicam cultu postulantes. Oreste negante Odoacer praefectus seditionis factus est. Quia vix ullae propriae copiae Romanae adhuc exstabant multitudines foederatum barbarorum postulationes suas vi obtinuerunt comitiisque habitis die 23. Augusti 476 Odoacrumregem creaverunt, qui titulus omnino barbarus fuit contraque mores Romanos.

Mense Augusto 476 Odoacer Orestem in pugna trucidavit et paulo post etiam fratrem eius. Praeter spem Romulum autem non necari iussit, sed eum deposuit eique immo stipendium donans. Secus ac alii usurpatores, qui eum antecesserint, Odoacer sibi neque titulumAugusti induit neque clientem suum imperator acclamavit, sed ornatum imperialemConstantinopolim misit statuens imperatorem occidentalem dehinc non iam necesse esse seque arbitrioimperatorum orientalium subiecit. Qui respondens quidem monuit alterum imperatorem occidentalem, i.e. Iulium Nepotem, iam superesse, sed eumpatricius intitulavit, quare Odoacri de facto imperium occidentalium provinciarum concessit. Hoc factoimperium Romanum occidentale finem habuit quamquam Iulius Nepos solum 480 naturae concessit. Odoacer Iulio mortuo seRegem Italiae appellari iussit atque ab imperatore orientaliZenone vicarius imperialis Italiae nominatus est.

Odoacer aut terras agrestres aut partem exactorum vectigaliumGermanis immigrantibus (praecipueHerulis, Sciris et Thuringiis) dono dedisse videtur, etsi leges Romanas ius dicendi atque vectigalia exigendi et etiam administrationemsenatumque, qui videlicet deposito ultimo imperatore speravit se iterum plus valiturum esse, intactas provivere permisit. Etsi gravissima munera senatoribus profecto ab Odoacre concessa sint etiam nobiles Germanici ad summos magistratus pervenerunt. Odoacre regnante nummi cudebantur in quibus autem non more imperatorio depictus est ut principatus imperatoris orientalis monstretur. Quamquam sectatorArianismi fuit etiam gratiamEcclesiae Catholicae meruit. Itaque vita atque moresAntiquitatis Posterioris immutati in Italia permanebant neque depositio impotentis imperatoris occidentalis animos Romanorum horum temporum movisse videtur.

Gerendo bella atque paciscendo regnum suum valde propagare contingit: 477Siciliam aVandalis conduxit, 481 Iuliano Nepote defunctoDalmatiam regni suo adiunxit, 488 demum regnumRugiorum inNorica provincia ortum delevit. Populatio provinciarum transalpitanarum a fratre eius Hunulfo in meridiem abducta est ut creatio novorum regnorum ibidem exorturorum impediatur.

Ex anno 489 Odoacri contraOstrogothos ab imperio orientali adiutos idcirca, quod expugnationem Dalmatiae per Odoacrem molestissime ferant, pugnandum erat. Propterea Odoacer foedera cum Constantinopoli constituta annullavit filiumqueThelam anno 490Caesarem nominans. Compluribus cladibus acceptis (489 adAesontium flumen, deinde apudVeronam et die 11. Augusti 490 ad fluviumAdduam) secuta est bima oppugnatio arcisRavennae. Mense Iulio 491 ultima excursio ex urbe incepta a copiis Ostrogothis reiecta est maximaque parsHerulorum una cum fidissimomagistro militum Livila interiit. Finito bello Odoacer cum regeTheoderico die 27. Februarii 493 de potestate inter se communicanda pactus est. Paucis diebus post autem aTheoderico in palatioRavennae quandam (verisimiliter fictam) contumeliam ulciscendi causa necatus est. Filius eius Thela cum initio in Gallias profugerat rediens in Italiam eodem anno interfectus est.

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
  • Henning Börm:Westrom. Von Honorius bis Justinian (=Kohlhammer-Urban-Taschenbücher, Band 735). Kohlhammer, Stutgardiae 2013,ISBN 978-3-17-023276-1.
  • Maria Cesa:Il regno di Odoacre. La prima dominazione germanica in Italia. In: Barbara Scardigli, Piergiuseppe Scardigli (ed.):Germani in Italia. Consiglio nazionale delle ricerche, Romae 1994,ISBN 88-8080-004-3, p. 307–320.
  • John M. O’Flynn:Generalissimos of the western Roman Empire, The University of Alberta Press, Edmonton 1983,ISBN 0-88864-031-5
  • Guy Halsall:Barbarian Migrations and the Roman West, 376–568, Cambridge University Press, Cantabrigiae 2007, p. 278–287.ISBN 978-0-521-43491-1
  • Dirk Henning:Periclitans res publica. Kaisertum und Eliten in der Krise des Weströmischen Reiches 454/5-493 n. Chr. (=Historia / Einzelschriften, Heft 133), Steiner, Stutgardiae 1999,ISBN 3-515-07485-6.
  • Arnold Hugh Martin Jones:The constitutional position of Odoacer and Theoderic. In:The Journal of Roman Studies. Tomus 52, 1962, p. 126–130.
  • Edward A. Thompson:Romans and Barbarians. The decline of the Western Empire. University of Wisconsin Press, Madison / Londnii 1982, p. 66–75.ISBN 0-299-08704-2.
  • László Várady:Epochenwechsel um 476. Odoaker, Theoderich der Große und die Umwandlungen. Akadémiai Kiadó, Budapest / Habelt, Bonnae 1984
  • Hans-Ulrich Wiemer:Theoderich der Große. König der Goten, Herrscher der Römer. C. H. Beck, Monaci 2018,ISBN 978-3406719080, p. 163 ss.
  • Herwig Wolfram:Gotische Studien. Volk und Herrschaft im Frühen Mittelalter. Beck, München 2005, p. 159–166, 170, 193, 203-204ISBN 3-406-52957-7.

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Hofmann, Johann Jacob,Lexicon universale.
  2. Excerpta Valesiana
  3. Origo gentis Langobardorum 3.
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Odoacer&oldid=3635225"
Categoriae:
Categoria celata:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp