Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Ochotona

E Vicipaedia
Ochotona princeps

Animalia — Chordata[
Classis :Mammalia 
Ordo :Lagomorpha 
Familia :Ochotonidae 
Genus :Ochotona 
Link,1795
   
Palaeontologia
Subdivisiones: Species
Vide commentarrum.
Species typica
Ochotona daurica Link, 1795
(Lepus dauuricusPallas, 1776)

Ochotona estgenus parvorummammaliummonticolarum quae inAsia etAmerica Septentrionaliinveniuntur.Membris brevibus,corpore rotundo,pelli aequali, nullaquecauda,leporidarum, eorum cognatorum propinquorum, similes sunt, quamquamaures breves rotundasque habent.[1]Ochotona macrotisHimalaiae etmontium proximorum interris plus quam 6000metra altis invenitur, altissimis ullius mammalis.

Ochotonae clivossaxosos malunt, ubi variisplantis, plerumquepoaceis,floribus,caulibusque iuvenibus,vescuntur.Automnofaenum,ramulos molles, aliosquecibos in eorum cuniculos trahunt adhieme edendum.[2]Ochotonaelepores sibilantis vulgo appellantur propter eorum clamorem cum in cuniculum praeceps desiliant.

NomenOchotona abogdoi,vocabuloMongolico, deducitur, quod hoc animalsignificat.[3] Omnibus speciebusOchotonidarum prodest,[4] quae suntfamilia mammalium intraordinemLagomorphorum digestorum,leporidas (lepores familiares) comprehendens.Ochotona,[4] solum familiae genus agnitum, triginta species comprehendit.

Duaespecies quae insigniter inAmerica Septentrionalihabitant suntOchotona princeps, plerumque inmontibusCivitatum Foederatarum occidentalium etCanadae maxime meridianae et occidentalis, etOchotona collarisColumbiae Britannicae septentrionalis,Iuconi,Territoriorum septentrio-occidentalium occidentalium, etAlascae.

Habitatio

[recensere |fontem recensere]
Ochotona collaris in Angustiis HatcheranisAlascae.
FossiliaOchotonae sp.

Ochotonae inclimatibus frigidisendemicae sunt, plerumque inAsia,America Septentrionali, nonnullisqueEuropae Orientalisregionibus. Plurimaespecies in clivis montanishabitant, ubi permultae fissurae fiunt, sed nonnullae species etiam cuniculos rudes insolo effodiunt. Nonnullae species quae cuniculos faciunt in apertissteppishabitant. In montibusEurasiae, eorum cuniculos cumpasseridisnivem amantibus una communicant, cumavibus quae ibinidos etiam faciunt.[5]Ochotonae frigore egent ut invita manent; intemperaturis quidem supra 25.5 Cmori possunt.[6] Propter temperaturas mutantis, nonnullaeOchotonarum multitudines solum in altioribusaltitudinibus habitant.[7]

Proprietates

[recensere |fontem recensere]

Ochotonae sunt parva mammalia, quibus suntmembra breviaauresque rotundae. Eorumcorpora sunt a 15 ad 23centimetra longa, et a 120 ad 350grammataponderis, in speciem posita. Sicutlepores, post edendum, primumfaeces mollesviridesque producunt, quas iterum consumunt adnutrimenta addita ingerenda, antequam faecales globulossolidos ad ultimum producunt. Nonnullae, sicutOchotona collaris,avesmortuas in eorum cuniculis condunt procibohiemali.[8]

Haec animalia plerumque suntherbivora, quae variisplantarummateriebusvescuntur, inter quasforbia,gramina,cyperaceae,ramuli surculiquefruticum,bryophyta,lichenes. Sicut alia lagomorpha, eis suntincisores rodentes, acdentibuscaninis carent, quamquam paucioresmolares quamlepores habent; eorumformula dentalis est 2.0.3.2 / 1.0.2.3.

Ochotonae intersaxahabitantes parvosfetus gignunt, plerumque pauciores quam quinque pullos, cum autem speciessolum effodientes plures gignant, ac saepius, fortasse propter maiores opes in eorumcircumiectisnaturalibus. Pulli post tempusgestationis a 25 ad 30dies nascuntur.[5]

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Melissa Breyer (2 Septembris 2016). "Meet the 'mouse-bunny' that could vanish from the US". treehugger /
  2. Walters, Martin (2005). Encyclopedia of animals. Parragon. pp. 203. ISBN 978-1-40545-669-2 .
  3. General pika informationFormula:Webarchive. twycrosszoo.org.
  4. 4.04.1Formula:Cite EB1911
  5. 5.05.1Kawamichi, Takeo (1984). Macdonald, D.. ed. The Encyclopedia of Mammals. Novi Eboraci: Facts on File. pp. 726–727. ISBN 978-0-87196-871-5 .
  6. "American Pika". U.S. Fish and Wildlife Service 
  7. Erb, Liesl P; Ray, Chris; Guralnick, Robert (1 Septembris 2011). "On the generality of a climate-mediated shift in the distribution of the American pika (Ochotona princeps)". Ecology 92 (9): 1730–35 .
  8. Leininger, Charlene (2009)Ochotona collarisFormula:Webarchive. Animal Diversity Web.

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
  • Chapman, Joseph A., et John E. C. Flux, eds.1990.Rabbits, Hares and Pikas: Status Survey and Conservation Action Plan. International Union for Conservation of Nature and Natural Resources.ISBN 2-8317-0019-1.
  • Fisher, C. T., et D. W. Yalden.2004. "The steppe pika Ochotona pusilla in Britain, and a new northerly record."Mammal Review, 23 Novembris 2004. doi:10.1111/j.1365-2907.2004.00052.x.
  • Laplana, César, Paloma Sevilla, Juan Luis Arsuaga, Mari Carmen Arriaza, Enrique Baquedano, Alfredo Pérez-González, et Nieves López-Martínez.2015. "How Far into Europe Did Pikas (Lagomorpha: Ochotonidae) Go during the Pleistocene? New Evidence from Central Iberia."PLOS One, 4 Novembris 2015. doi:10.1371/journal.pone.0140513.
  • Orr, Robert Thomas.1977.The Little-known Pika. Novi Eboraci: Macmillan.ISBN 9780025939608.
  • Savage, R. J. G., et M. R. Long.1986.Mammal Evolution: an illustrated guide. Novi Eboraci: Facts on File.ISBN 0-8160-1194-X.
  • Smith, Andrew T., et Yan Xie.2008. "Family Ochotonidae, GenusOchotona." InA Guide to the Mammals of China, 275. Princetoniae: Princeton University Press.ISBN 978-0-691-09984-2.

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae adOchotonam spectant.
Vide"Ochotonam" apudVicispecies.
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Ochotona&oldid=3819518"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp