Per plurimumnavigationis Magellani aFreto Magellanico adPhilippinas, explorator quidem placidum observabat oceanum; Pacificus autem placidus est non semper: multityphones marini insulas Pacifici perfringunt. Terris praeterea quae secundumOram Pacificam iacent sunt permultimontes igniferi, atqueterraemotus saepe fiunt appellatur.Tsunami, a terraemotibus submarinis effecti, multas insulas totasque aliquandourbes pervastaverunt.
Dissimilitudogeologica ad boreorientem secundum occidentalemAndium montium continuorum marginem secundum litusAmericae Australis adMexicum extendit, tum usque ad insulasCaliforniae obiectas rediens.Indonesia, Philippinae, Iaponia,Nova Guinea, et Nova Zelandia praeter Lineam Andesitis patent.
Intra occlusum Lineae Andesitis laqueum iacent plurimae fossae altae, montium igniferorum summersorum, et oceanicarum insularum volcanicarum quas omnino habet Pelvis Pacifica. Hic,lavaebasalticae ex rimis incortice telluris adaedificandos ingentes montes igniferostholiformes leniter effluunt, quorum culmina erosa arcus, catenas, greges insularum constituunt. Praeter Lineam Andesitis,volcanismus est generis dirumpentis, etCirculus Ignis Pacificus, Lineam Andesitis consequens, est principalis orbis terrarum cingulus volcanismi dirumpentis. Circulus Ignis ex nonnullis centies montibus igniferis vivis qui super diversassubductionis zonas sedent appellatur.
Evolutus est Oceanus Pacificus exOceano Panthalassico,Pangaea dissoluta.Tempus huius commutationis est incertum, quia restitutio alvei marini rationem continuam implicat, quamquam tabulaecartographorum hodiernorum restitutionem monstrantes nomen aPanthalassico adPacificum circa aevum cumOceanus Atlanticus aperiri coepisset saepe mutant.[9][10][11] Oceanus Panthalassicus primum abhincannorum circa 750milliones patefactus est, per dissolutionemRodiniae,[11] sed veterrimus Oceani Pacifici alveus solum abhincmegaannos 180 fieri coepit.[12]
Insularum in Oceano Pacifico suntquattuor genera principalia:insulae continentales,insulae altae,scopuli curalii, et elevaticuralii suggestus. Insulae continentales praeterLineam Andesitis iacent, Novam Guineam, insulas Novae Zealandiae, etPhilippinas comprehendentes; nonnullae harum insularum cum continentibus propinquis conformatione coniunguntur. Insulae autem altae ex montibus igniferis oriuntur, et multae montes igniferos vivos continent, inter quasBougainville,Havaii, et Insulae Salomonis.
Tertium et quartum insularum genera exaedificatione insularumcuralii oriuntur. Scopuli curalii sunt compages humiles quae se superbasalticas lavae fluxiones sub superficie oceani condiderunt, quarum una ex magnificis estMagna Curalii Obex, immanisregioAustraliae boreorientali obiecta. Alterum insulae curalii genus est elevatus curalii suggestus, plerumque humilibus curalii insulis aliquantulum maior; exempla suntBanaba (olim Insula Oceanica appellata) inKiribati etMakatea in TuamotuensiPolynesiae Francicae grege siti.
Detritus marinus, etiam ramenta marina appellatus, est materies ab hominibus generata et tum abiecta quae inlacu,mari,oceano, velvia aquatica fluitat. Ramenta marina se in mediisgyriis oceanicis accumulare solent, saepe praeterea terram attingens, ubi detritus litoralis appellatur.[15] Numerus parvorum fragmentorumplasticorum in Oceano Pacifico boreorientali innantium se annos quadraginta ante 2012 centuplex amplificavisse habetur.[17]
↑Thomas Suárez,Early mapping of the Pacific: The Epic Story of Seafarers, Adventurers and Cartographers Who Mapped the Earth's Greatest Ocean (Periplus Editions, 2004),ISBN 978-0-7946-0092-1.
Antheaume, Benoît, et Joël Bonnemaison.1988.Atlas des îles et États du Pacifique sud. Lutetiae: Publisud.
Barkley, Richard A.1968.Oceanographic Atlas of the Pacific Ocean. Honolulu: University of Hawaii Press.
Buck, Peter H.1953.Explorers of the Pacific: European and American Discoveries in Polynesia. Bernice P. Bishop Museum special publication 43. Honolulu: Bishop Museum.
Cameron, Ian.1987.Lost Paradise: The Exploration of the Pacific. Topsfield, Massachusettae: Salem House.ISBN 0-88162-275-3.
Couper, Alastair D., ed.1989.Development and Social Change in the Pacific Islands. Londinii: Routledge.ISBN 0-415-00917-0.
Leier, Manfred.2001.Weltatlas der Ozeane: mit den Tiefenkarten der Weltmeere. Monaci: Frederking und Thaler.ISBN 3-89405-441-7.
Lower, J. Arthur.1978.Ocean of Destiny: A Concise History of the North Pacific, 1500-1978. Vancouveri: University of British Columbia Press.ISBN 0-7748-0101-8.
Napier, W., John Gilbert, et Julian Holland.1973.Pacific Voyages. Garden City, Novi Eboraci: Doubleday.ISBN 0-385-04335-X.
Ridgell, Reilly.1988.Pacific Nations and Territories: The Islands of Micronesia, Melanesia, and Polynesia. Ed. 2a. Honolulu: Bess Press.ISBN 0-935848-50-9.
Soule, Gardner.1970.The Greatest Depths: Probing the Seas to 20,000 feet (6,100 m) and Below. Philadelphiae: Macrae Smith.ISBN 0-8255-8350-0.
Terrell, John E.1986.Prehistory in the Pacific Islands: A Study of Variation in Language, Customs, and Human Biology. Cantabrigiae: Cambridge University Press.ISBN 0-521-30604-3.