Ōceanus a GraecoὨκεανός deducitur, quemHomerus magnum flumen circum orbem terrarum fluens esse concipiebat, unde locutiones utῥόος Ὠκεανοῖο, "fluctus Oceani", etποταμὸς Ὠκεανός, "flumen Oceani". Etiam pro deo habebatur:Oceanus, filiusUrani (Caeli) etGaeae (Terrae), maritusTethyos, omnium fluminum etOceanitidum pater. Postea, apud scriptores Graecos et Romanos, Oceanus non iam ut flumen intellegi coepit, sed mare immensus, distinctus a mari interno seuMediterraneo, unde appellationes utoceanus Britannicus,oceanus Atlanticus ortae sunt.[5][6]
Tabulae oceanicarum orbis terrarum aquarum.Oceanus Mundi, continuum aquae corpus quodTellus circumdat, dividitur in nonnullas regiones principales.Quinque divisiones oceanicae usitate agnoscuntur:Pacificus,Atlanticus,Indicus,Arcticus, etAustralis. Arcticus et Australis in Atlanticum, Indicum, Pacificum aliquando commiscentur.Tabula oceanorum (Anglice designata).Tabula finiumquinque oceanorum (Francice designata).
AquaesuperficialisTelluris oceani, quamquam plerumque nonnulli oceani separati habitae,unum per mundum coniunctumaquae salsae corpus amplectuntur, quod aliquandoOceanus Mundi et oceanus globalis appellatur.[7][8] Notio continui aquae corporis cum libera permutatione inter eius partesoceanographiae est principalis momenti.[9]
Maiores divisiones oceanicae acontinentibus, variisarchipelagis, et aliis normis partim definiuntur. Hae divisiones, ordinemagnitudinis descendenti, sunt:
Area Oceani Mundi est 361 millionaechiliometrorum quadratorum (139 millionae milium quadratorum),[14]Eiusvolumen est circa 1.3 billionae chiliometrorum cubicorum (310 millionae milium subicorum).[15]magnitudo quaecubus aquae cuilongitudo marginis est 1111chiliometra animo concipi potest. Media profunditas est 3790 metra, et sua maxima profunditas est 10923 metra.[14] Paene dimidum orbis terrarum aquarum marinarum est magis quam 3000 metrorum altum.[8] Vasta oceani profundi spatia (res sub 200 m) circa 66 centesimas superficieiorbis terrarum,[16] maribus ad Oceanum Mundi non adligatis, sicutMare Caspium, exclusis.
Nautae et alii marinarii rettulerunt oceanum saepe aspectabilem emittere ardorem,luminescentiam quaenocte milia passuum videtur. Anno2005, eruditi nuntiaverunt eos tempore primophotographica huius ardoris indicia adeptos fuisse.[19] Hic ardor abioluminescentia fortasse effici potest.[20][21][22]
Multum fundi abyssi oceanici inexploratum et non tabulatum manet. Globalis multarum proprietatum submarinarum imago maiores quam 10chiliometra anno1995 effecta est, ex pravitatibusgravitatissuperficiei propinquae computata.
Maiores oceanorum zonae, inter quasvita marina quae in quaque divisionehabitat (tabulaAnglice designata)Maiores divisiones oceanicaeSanaalga marina et una exCarangidis. Imaginis ID: sanc0208, "Sanctuary Collection Location: Florida Keys National Marine Sanctuary." Photographus: Heather Dine.
Pelagicazonae aphoticae pars dividi potest in regiones ex ordine ad perpendiculum digestas,temperaturam sequentes.Zona mesopelagica est altissima harum regionum. Fines altissimus est apudthermoclinum 12 graduum C, qui intropicis usitate circa 700–1000 metra iacet. Insequens regio estbathypelagica, quae inter 10 et 4 gradus C iacet, usitate inter 700 et 1000 metra et 2000 et 4000 metrorum. Superplanitiem abyssi estzona pelagica abyssi, cuius fines altiores ad 6000 metrorum iacent. Ultima regio,zona pelagica hadalis, quae profundissima zona oceanica inter 6000 et 11000 metrorum patet, fossas altas comprehendit.
Traditur circulatio thermohalina esse ratio principalis quod climaEuropae Occidentalis est tam temperatum. Alterna autem coniectura postulat hanc notionem plerumque falsam, nam Europa calet quia in regionibus ventum pelvis oceanicae versus patet, et quiaundae atmosphaericaeaerem calidum adseptentriones exsubtropicis adferunt.[25][26]
Duo exemplaria compositionisEuropae magnum aquae liquidae oceanum subsuperficiem planetae. Exemplaria similia pro aliis caelestibus inSystemate Solari corporibus praedicta sunt.
Tellus, cum id esset solusplaneta in nostroSystemate Solari notus cui sunt magnaaquae liquidae insuperficie corpora constantia, alia corpora caelestia magnos oceanos habere putantur.
Hodie adsunt disceptationes numMarti olim fuit oceanus in eiushemisphaerioseptentrionali, et ubi sit; recentiora missionisMars Exploration Rover inventa subiciunt Marti diu fuisse aqua constans in saltem uno loco, sed eius magnitudo est ignota.
Astronomi creduntVeneri olim fuit aqua liquida et fortasse fuerunt oceani. Si exsisterunt, ei deinde obresurfacing? evanuerunt.
Globale aquae liquidae stratum tam crassum quam id crustum ex amiculo separavit quod praesens creditur inTitane,Europa, et minus certeCallisto etGanymede.[27] Oceanusmagmae creditur praesens inIone. Nonnullaeaquae calidae salientes inEncelado, luna Saturni, inventa sunt, sed eorum origines non iam bene intelleguntur. Aliis lunis glacialibus etiam fortasse sunt oceani interni, vel eis olim erant oceani interni qui nunc conglaciaverunt.[27]
Magnahydrocarboniorumliquidorum corpora putantur in superficieTitanis praesentia, sed parva sunt, usitatelacus velmaria appellata. Missio spatiiCassini–Huygens primum res invenit quae siccorum lacuum alveorum vacuorumque fluminumcanalium similes erant, quodsignificat Titanem quaecunque liquida superficialis habuerat amisisse; recentior autem Cassini transitus Titanis imagines fecit quae vehementer subiciunt lacus hydrocarboniorum prope frigidioresregiones polares. Titan subterraneum aquae oceanum sub mixtura glaciei et hydrocarboniorum habere creditur, quae crustum externum constituit.
↑05 October 2005, New Scientist: Sea's eerie glow seen from space: "The ancient mariners were right. Tales of "milky seas" that glow bluish-white at night and extend as far as the horizon have been spun by sailors for centuries. Now this eerie glow has been spotted from space. . . . The glowing area spanned 15400 km2,area magnitudinis Connecticutae (Image: Steven D Miller, US Naval Research Laboratory)"
↑NASA, DAAC Study: The Incredible Glowing Algae "Each year, the North Atlantic Ocean announces springtime by producing “blooms” large enough to be seen from space. These explosive increases in microscopic marine algae, calledphytoplankton, appear as sudden bright blossoms in satellite imagery."
↑Pro disceptatione aestimationum profunditatis maximae, vide commentariumFossa Mariannensis.