Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Numen

E Vicipaedia

Numen est inreligione Romana dei nutus,[1] quae adflatumdivinum sivevoluntatem dei cuiuspiam indicare credebatur. Ab exeuntesaeculo XIXstudiosi religionum numen cum primitivarum gentium inpersonalibus naturae potentiis (sicutPolynesianorumMelanesianorumquemana, autorendaIrocesorum) contribuere contendebant, donec postsecundum bellum mundanum hic flexusanthropologicus in quaestionem vocatus est. Nam numenRomanorum a prima origine appellatio relativa esse videtur, quae semper ad deum quempiam nec ad ullam inpersonalem potentiam refertur.

De etymologia

[recensere |fontem recensere]

Constat inter omnesnumen anuendo appellatum esse[2] et a primo idem valuisse acnutum.[3] Nutus semper aliquem qui adnuat sive abnuat poscit. Ideo etnutus etnumen nomina relativa appellari possunt, quae ad quempiam "nutorem" referuntur. Postea officia horum vocabulorum diversa facta sunt:nutus appellatio generalis,numen autem ad res divinas pertinens.Numen cum vocabuloGraeco νεῦμα 'nutus; signum nutu datum' formaliter comparari potest. Sin autemnumen et νεῦμα orta sint ab eadem forma prisca, oportet hanc formam astirpe *neus- profectam esse, nam ceteroqui nuendi verbum Graecum non νεύω (< *νεύσω) sed *νέω esset. Fieri quidem potest, ut ambae sua quaeque via formas fortuito inter se comparabiles genuerint.[4]Numen a primo capitis motum significasse creditur, sedHendrik Wagenvoort motum in genere adseveravit, quo "dynamismum Romanum" defendere posset.[5]

Numen in religione Romana

[recensere |fontem recensere]

Antiqui posteriqueRomanos putabant deos aliasque res religiosas aGraecis accepisse — per interpretationem Romanam, quae dicitur. Erant quidem vocabula arcana deorumque nomina, quae ad priscam aetatem pertinere videbantur. Exeunte saeculo exorta est quaestio de origine religionis Romanae, in qua de significationenuminis agebatur.

Potentia inpersonalis

[recensere |fontem recensere]

Exeunte saeculo XIX eo rerum ventum erat, utscientia primitivarum gentium adeo creverit, utculturarum proprietates inter se comparari aptum videretur. Itaque studiosis religionum — fortasse partimtheoria evolutionis motis — curae erat in origine Romanae religionis investiganda arcanis uti appellationibus parum intellectis. Inter quas animum attendebant innumen, quod ratione praedeistica ut inpersonalem interpretari coeperunt potentiam, quae praesentiam sui in variis eventis et phaenomenis ostendit. Itaquenumen cummana Polynesianorum aliisque potentiis primigeniis comparari posse videbatur.[6] Quae cum ita sint, origoanimistica religionis Romanae confirmari videbatur animismo primitivarum gentium. ItaqueH. J. Rose dixit religionem Romanam polydaemonicam fuisse, quippe cum multis dis minoribus (Sondergötter) suum cuique officium esset, sicutCinxiae cingulum novae nuptae solvere, etSpiniensi agros contra spinas protegere. Quae daemonia cumnumine contribuit et cummana conparavit.[7] Hendrik Wagenvoort varias potentias inpersonales cum "dynamismo Romano" contribuit. In origine praedeistica describenda rationemphilologicam comparationibus anthropologicis augere voluit.Numen cummana, potentia primigenia tactu transferenda, comparavit. Ideo etiam etymologiam ita mutavit, utnumen a primo 'motum' significasse diceret.[8] Quod quidem longinque ductum esse videtur, nam constat *neu- radicem in plurimislinguis Indoeuropaeis vocabula 'capitis motum' significantia generasse.

Potentia dei personalis

[recensere |fontem recensere]

Doctrina potentiae inpersonalis apud historicos religionis Romanae magnopere valuit prima parte saeculi vicesimi.[9] Quamquam theoriaanimistica ab auctoribus recentioribus non iam adprobatur et fictioscholastica habetur,[10] in multorum tamen opinionibus haeret, nam tanta Rose et consortes usi sunt artephilologica, ut etiam nunc lectione digni sint libri quos scripserunt. Nihilo minus originem religionis Romanae a cognitioneanthropologica velethnologica ducere parum expedit, nam audax est qui ait omnes religiones primitivas ab inpersonalium potentiarum fiducia profectas esse. At etiam sunt qui negentnumen appellationem priscam esse,[11] quod est contra opinionem eorum qui propinquam vocabuli νεῦμα cumnumine cognationem proponere volunt.

At apud Romanos potentiaedivinae personales erant, quod etiam Rose de polydaemonismo Romanorum locutus fere concessit.[12] Etiam a multis observatum est,[13] primum perque totam Latinitatemnumini divinitatem quandam adtributam esse, sicut apud Ciceronemnumen deorum, numen divinum, numen Iovis. A prima igitur origine de persona divinanumini adtributa agebatur. Qui usus postea adAugusti numen applicabatur,[14] deinde ad alia hominum corpora potentatu paene divino praedita, sicutnumen senatus, numen populi. Iuxta hanc conformationemverborum deinde exstitit usus absolutusnuminis permetonymiam ita ut significatus, vel restrictiussemema, alterius verbi ad alterum transiret:numen←divinum 'potentia divina' ⇒numen 'potentia divina, divinitas, deus'. Quae usus extensio aVergilio profecta esse videtur, qui quidem usum priscum tenebat, sicutnumen Iunonis,[15] sed metonymiam quoque colebat, sicut "quo numine laeso" [sc. Iuno Aeneam tot adire labores impulerit];[16] et "omina ni repetant Argis numenque reducant" [ubinumen adPalladium refertur].[17] Dehincnumine etiam mystica divinitatis in variis rebus sicut termino[18] aut loco amoeno[19] praesentia indicabatur.[20]

--

Vergilius forma plurali "magna numina precari" utitur.[21] Per vocessimulacra numinumTacitushistoricus mentionem facit "signorum virium activarum."[22]Gaius Plinius Caecilius Secundus de "numinehistoriae," 'divinas historiae vires' significans, loquitur.[23]

Fieri potest, ut scholares potius "nodis significationum" deorumItalicorum contentos esse oporteat quam definitionibus inmutabili necessitate constrictis (Phillips III 1976: 248); etiam in Radke (1965) reprehenditur, quod nimia cura formas et significationes horum multorum nominum descripserit (Drummond 1971: 239).

De usu moderno

[recensere |fontem recensere]

Numen asociologis adhibetur ad appellandam notionem 'viriummagicarum quae inre ipsa inhaeret, praecipue de notionibus inmemoriaculturae Occidentalis scribentibus.

Numen ad DeumChristianum spectans temporibus hodiernis multis modis usurpata est:Locutio "numen eriscaeloque redux mirabere regna" videtur in versu 129poematisMetrum in Genesin,[24]

Nexus interni

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Priscianus inGL 4.16 (p.126 Keil).
  2. VarroLing. 7.85 "numen ... dictum ab nutu".
  3. Lucr. 3.144 "ad numen [= nutum] mentis momenque movetur."
  4. Cf. Frisk II 309.
  5. Vide infra.
  6. Praetermanam proferri possunt haec:Ase inreligione Iorubana;Kami inShinto;ManetouAlgonciensium;Orenda Irocesorum;Sechina inreligione Iudaica;Sila inmythologia Inuitica;Teotl inreligione Aztecorum;väki inmythologia Baltico-Finnica;Othinus inmythologia Germanixa.
  7. Rose 1926: 7-8, 44-54; 1951.
  8. Wagenvoort 1947: 74-103.
  9. Cf. etiam Pfister 1937.
  10. McGeough 2004:179.
  11. Latte 1960: 57.
  12. Rose 1926: 8, 44.
  13. Fishwick 1969/1990: 384; Prescendi 2000.
  14. Ov.Trist. 3.8.13;Tac.Ann. 1.73. Fishwick 1969, 1970; Pötscher 1978.
  15. Aen. 1.48; 3.437.
  16. Aen. 1.8.
  17. Aen. 4.94.
  18. Ov.Fast. 2.639-646.
  19. Ov.Fast. 2.296
  20. Lewis 2016: 67-68.
  21. Vergilius,Aen. 3.634.
  22. Tac.Ann. 1.10.
  23. Plin.C. Plinius Caecilius Secundus, Epistulae, 9, 27, 1.
  24. Kreuz 2006. Pavlovskis 1989.
  25. Benjamin Daydon Jackson; Theodor Magnus Fries (22 Decembrus2011). Linnaeus. Cambridge University Press. ISBN 978-1-108-03723-5 .
  26. http://kb.wisc.edu/page.php?id=11472
  27. Clive Hart; James Joyce (1974). A concordance to Finnegans wake. P. P. Appel .

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
  • Berrettoni, P. (1965) Numen in Lucrezio.Studi e saggi linguistici 5: 120-129.
  • Carter, Jesse Benedictus (1898)De deorum Romanorum cognominibus quaestiones selectae. Teubner.
  • Drummond, A. (1971) Early Italian Deiities.Classical Review 21: 239–241.
  • Fishwick, Duncan (1969)Genius andNumen.Harvard Theological Review 62: 356–367.
  • ——————— (1970) Numina Augustorum,Classical Quarterly (N.S.) 20: 191–197.
  • ——————— (1990)The Imperial Cult in the Latin West. Brill.ISBN 90-04-07179-2.
  • Francissen, F.P.M. (1977)Numen inest in loco. De Romeinen en het sacrale in de natuur.Hermeneus 49: 247-275.
  • Frisk, Hjalmar (1972)Griechisches etymologisches Wörterbuch, II. Winter Verlag.
  • GL =Grammatici Latini ex recensione Henrici Keilii, vol. II: PriscianiInstitutionum grammaticarum libri I-Xii ex recensione Martini Hetzii. Lipsiae in aedibus B. G. Teubnei a. MDCCCLV.
  • Kreutz, Gottfried (2006)Pseudo-Hilarius Metrum in Genesin, Carmen de Evangelio: Einleitung, Text und Kommentar. Verlag der Österreichischen Akademie der Wissenschaften.
  • Latte, Kurt (1960)Römische Religionsgeschichte. Beck.
  • Linke, Bernhard (2014)Antike Religion. De Gruyter.
  • McGeough, Kevin (2004)The Romans: New Perspectives. ABX-CLIO, Inc.
  • Otto, Rudolf (1936)The Idea of the Holy: An Inquiry Into the Non Rational Factor in the Idea of the Divine. Ed. retractata. Oxford University Press. Iterumprolatus[nexus deficit]: Kessinger Publishing (2004).
  • Pavlovskis, Zoja (1989) The Pastoral World of Hilarius'in Genesin.Classical Journal 85: 121–132.
  • Pfister, Friedrich (1937) Numen.RE 17: 1273-1291.
  • Phillips III, Charles R. (1976) A Note on Vergil's Aeneid 5,744,Hermes 104: 247–249.
  • Pötscher, Walter (1959) Numen.Gymnasium 66: 353-374.
  • ——————— (1978)Numen undNumen Augusti,ANRW II: 16.1.355-392.
  • Prescendi, Francesca (2000) Numen.Der Neue Pauly (DNP). Band 8, Metzler.
  • Radke, Gerhard (1965)Die Götter Altitaliens. Aschendorff.
  • Rose, Herbert Jennings (1926)Primitive Culture In Italy. Methuen & Co.
  • ——————— (1935)Numen inest: 'Animism' in Greek and Roman Religion.Harvard Theological Review 28: 237–257.
  • ——————— (1946)Primitive Culture in Italy. Methuen & Co.
  • ——————— (1951) Numen and Mana,Harvard Theological Review 44: 109-120.
  • Ross Taylor, Lily (1937) Tiberius'Ovatio and theAra Numinis Augusti.American Journal of Philology 58: 185-193.
  • Wagenvoort, Hendrik (1947)Roman Dynamism. Studies in ancient Roman thought, language and custom. Blackwell.

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Numen&oldid=3742667"
Categoria:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp