Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Nomisma

E Vicipaedia
Medalia imperatoris Iohannis VIII Palaeologi ad participationem eius in concilio Florentino commemorandam facta. Legitur inscriptio : ΙΩΑΝΝΗC· ΒΑCΙΛΕΥC· ΚΑΙ· ΑΥΤΟKΡΑΤΩΡ· ΡΩΜΑΙΩΝ· ΠΑΛΑΙΟΛΟΓΟC (Pisanus sculpsit).
Nomisma Olympicum anni 1896.

Nomisma[1] sivemedalia[2] estclipeusmetallicus exauro,argento velaere factus, in quoinsignia sive figurae inciduntur. Nomismahonoris recordationisve causa conficitur sive ad aliquem honorandum, sive admemoriam rei sive hominis celebrandam.

Nomismata quae propter merita vel gloriosa res gestas dantur quasi eadem res est acphalerae quae tamen tantummodo ad meritamilitaria potius quam civilia honoranda conferebantur.

Medio aevo medalia erat genus nummi qui vocabaturobolus[3], sed sensus verbi nunc ad phaleras designandas magis inclinat. Vox medaliae (Theodisce 'Schaumünze') invenitur etiam apud A.F. Kirsch (Abundandissimum Cornu Copiae Linguae Latinae, 1713(?)) signo crucis addito, quo hanc vocem purae Latinitati non respondere significatur.

Nexus interni

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Dig. 7.1.28; 34.2.27.5;Reijo Pitkäranta,Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. WSOY, 2001;Ebbe Vilborg,Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, 2009.
  2. Carolus Du Cange et al. (1883-1887).Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis.Niortii: Favre
  3. Verbummedalia in usu temporibus mediaevalibus designabat nomisma semidenarii. Alain Rey (dir.),Dictionnaire historique de la langue française, Ed. les Dictionnaires Le Robert, 1998, de verbomaille. Et etiam :Dictionary of English etymology, Hensleigh Wedgwood (M.A.), 1862, volumen II, p. 397 : "Obolus dicitur medalia, id est medietas nummi."
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Nomisma&oldid=3873981"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp